COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis amplificat, nihil intactum relinquens quod humano ingenio (ut videtur) indagari potuit. Rationes earumque solutiones, etsi satis clarae non sint, declarare non aggredior, quia adeo profundae sunt, ut paucis parum proficerem, neque fusius agere, institutum permittit, non enim commentatorem ago.
Contra, non tantum essentia Patris continet virtualiter cujuslibet essentiae perfectionem, sed etiam perfectiones attributales omnes, quia essentia ut in Patre in primo signo originis, est abyssus omnium perfectionum divinarum; sed prius absque contradictione potest esse sine posteriori ; ergo, etc.
Item, prius natura est essentia ipsis rationibus attributalibus: ergo in primo instanti naturae, qua completur totus ordo originis, non communicatur essentia Filio ut abyssus omnium, et tunc nulla perfectio attributalis communicaretur Filio a Patre.
Item, quod Anselmus de concord. dicit, quod in divinis non est prioritas.
Item, intellectio lapidis, quod habet esse a Deo in primo instanti naturae, probatio : quia per Hila- . rium, omne quod est in Filio est natum, vel habet nasci ; ergo cum Filius producitur per modum intelligendi, et ut Verbum, omne quod intelligitur, prius intelligitur simplici intelligentia saltem; ergo prius intelliguntur ideae, et rationes omnium factibilium.
Item, quando potentia adaequatur objecto, secundum id quo adaequatur, neutrum praecedit aliud; ergo si in primo instanti, quo intellectus intelligit essentiam, est infinitae intelligibilitatis, essentia repraesentabit infinita, quia est infinitae intelligibilitatis, et ita repraesentabit omnia factibilia, et primo non fabricabit alias rationes, quia quanta intellectus potest intelligere, tanta objectum potest repraesentare in primo instanti.
Ad primum, cum dicitur quod essentiam esse intelligibilem, lapide non existente intelligibili, includit contradictionem a parte essentiae: ergo, etc. potest concedi consequens, vel negari consequentia : nam posterius natura est dependens, sed identice idem alii non dependet ab eo, lapis in esse intelligibili dependet, non autem aliquid idem essentiae divinae.
Ad secundum dico, quod Anselmus loquitur de primitate naturae. Unde ponit exemplum, quod materia est prior forma, quia in potentia et est perfectibilis, et movetur ad actum : non autem est sic ibi primitas praecedens aliquid per mutationem ad actum, sicut loquitur Aristoteles de illa, secundum quod prioritas, quae sine contradictione esset sine posteriori; illa est prioritas ad secundum, aliter non esset secundum objectum secundum illud, cum in tota intelligibilitate dependet a primo, primum in nullo dependet ab isto. Ad aliud dico, quod Filius non nascitur per intelligere, sed per dicere, quod est exprimere de notitia habituali perfecta illius, quod habetur actu primo, quia exprimere est memoriae, non intelligentiae, actu intelligendi non producit Verbum, sed actu dicendi, qui praesuppponit cognoscibile, scilicet essentiam.
Contra, nihil concipit Pater nisi cognitum. Respondeo, quod si caperetur concipere pro parere, sic est falsum, quia si sic, nihil conciperet, nisi cognitum; sic Pater prius intelligeret Verbum, quam conciperet Verbum, et si nosceret lapidem prius, de notitia lapidis produceret Verbum, quia essentia aeque repraesentaret Verbum. Unde Verbum concipitur non de cognito verbo, nec de lapide, nec de essentia ut cognita, sic a Patre.
Contra, si Pater non conciperet essentiam, non conciperet essentiam Verbo. Prius enim est sic notitia, qua intelligit essentiam quam notitia expressiva, quae concipit aliquid de essentia : non enim conciperet essentiam, ut communicando eam concepto, nisi prius intelligeret essentiam simplici notitia: ergo cum communicat Filio omnia intelligibilia, et rationes omnium factibilium, pars ea intelligit; ergo cum communicat intellectionem omnium, prius omnia intelligit. Respondeo, prioritas quae est Patris, intelligendo essentiam, ad ipsum Patrem in producendo Filium, scilicet intellectus actualis essentiae, non est ratio principii productivi, sed in proposito non est principium. Tunc dico, quod in essentia tantum est ratio formalis respectu productionis : si per impossibile Pater prius non intelligeret, nihilominus produceret Filium, sed quod est principium operandi, sive habendi actum in se, et principium producendi, prius est principium operandi quam producendi: essentia autem est primum objectum Patris perficiens Patrem in operando et producendo et primo perficit Patrem in operando quam in producendo: non tamen ista est ratio producendi, sed Pater habet essentiam praesentem memoriae, et communicat eam Filio, quae ut in Filio est ratio ita perfecte repraesentandi Filio, sicut Patri lapidem in quocumque esse, et alia quae non sunt perficientia, sed quando aliquid potest esse principium producendi univoce et alia aequivoce, prius producit se in simili univoce, quam alia aequivoce ; alia producta extrinsece suntaequi.
voce producta, quia sunt alia essentialiter a Deo ; ideo non prius pater novit alia a se, quam producit sibi simile in natura univoce, cui communicat virtutem producendi omnia alia aequivoce, et ideo principium in operando; sed quae aequivoce exprimuntur ab illo principio, ideo non praecedunt illam productionem, quia Pater producit univoce.
Contra, sicut in Patre est essentia primum objectum, idealia secundum, ita in Filio, sed licet secundaria objecta non sint perfectiva Patris, tamen essentia vere, et actualiter et perfectissime continet illa; igitur essentia, ut primum objectum non perfectissime intelligitur, nisi illa intelligantur.
Item, idealia secundam esse ideabile sunt aeterna: ergo primo intellectu, et sic perficiunt intellectum divinum Patris.
Item, contra dicta in priori, ante productionem Filii, quando Pater intelligit essentiam, essentia est ratio repraesentandi et exprimendi se, non ante gignitionem Verbi: ergo cum gignit Pater, alia intelligit quae non ante: ergo Pater aliquid acquirit per gignitionem.
Item, ex dictis erunt plura verba in divinis, quia essentia divina prius communicat se sub ratione univoca, quam aequivoca : sed essentia ut in Patre est ratio communicandi se, et ita producendi Verbum: ergo a simili in Filio erit ratio communicandi se et producendi Verbum, et similiter in Spiritu sancto, et sic multa verba.
Item, voluntas antequam communicatur Filio, non est principium proximum productionis Spiritus sancti : ut autem communicatur Filio, est principium productivum: ergo si sola sit principium productivum, et operandi et producendi, scilicet Filium cum intellectu, et non rationes attributales, ut sapientia, bonitas : illae rationes attributales in Filio erunt rationes producendi aliam personam, scilicet sapientiam existentem. Hic dicitur, quod sapientia non est principium productivum sicut essentia.
Contra, quod sit activum non sicut potentia, sed sicut objectum; ergo vel erit principium producendi, sive communicandi sapientiam in Filio, vel habebit Filius sapientiam per generationem aequivocam, vel per alterationem sequentem.
Item, intelligere Patris respectu essentiae, et respectu lapidis non differunt essentialiter, quia sunt unus et idem actus.
Ad primum dicitur, quod objectum communicari praesupponit ipsum cognosci, quia cognitum est principium perfectivum intellectus, non quod est ratio producendi ; sic autem objectum secundarium non est perfectivum intellectus.
Ad probationem, dico quod in primo instanti tres personae cognoscunt essentiam, non aliud.
Cum dicis non aeque perfecte.
Dico quodnoncognoscuntur alia, nisi quia tantum sunt in primo objecto, et prius perfecte cognoscunt intensive primum objectum, licet nihil aliud cognoscatur ab eo. Exemplum, principium in cognitione definitiva est ex terminis, licet nunquam aliqua conclusio cognoscatur ex cognitione definitiva extremorum, tamen cognitio ejus virtualiter continet cognitionem omnium conclusionum, et extensive quasi in potentia; sed noscere principium definitive, quod virtualiter continet conclusiones, est noscere principium tantum et non conclusiones, nisi potentialiter, quia potest esse causa earum. sicut lapis cognitus in essentia Dei virtualiter est cognitio Dei tantum et essentiae et non lapidis, nisi potentialiter, et ita potest haberi perfectissima ratio essentiae, et cognitio intensive, etsi nunquam lapis cognosceretur: sic igitur Deus in primo instanti naturae cognoscitur, lapis in secundo.
Contra, objectum primum fuit perfectissime cognitum: ergo: etc.
Responsio, verum est intensive, lapis non habet esse perfectissime cogniti.
Ad aliud dico, quod quando est aliqua causa effectuum ordinatorum, et neuter effectuum producit alium, prius causa producit unum effectum quam alium, sed tunc causa non est potentia proxima et propinqua applicabilis ad actum secundum, nisi ut subest actui priori ut anima ad velle et intelligere : non tamen habet causalitatem per actum secundum, nec ab effectu posteriori essentia est principium communicandi se univoce personis divinis, et est principium communicandi se aequivoce creaturis, quas habet in se virtualiter ; illae communicationes sunt ordinatae repectu ejusdem principii, et non existit in actu respectu posterioris, nisi prius sit sub priori ; non tamen acquiritur sibi causalitas per illud, sed quasi tollitur impedimentum, non tamen datur actualitas alia in essentia. Unde non potest causare lapidem in esse intelligibili, nisi producto Filio, et producto Filio potest, non quia hoc accipit ab eo, sed producto Filio tollitur impedimentum, scilicet potentia propinqua ad productionem.