COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, seu ideas, contra quam disputat, sed usque ad finem, omnibus objectionibus, et replicis mirabili subtilitate respondet. Ejus resolutio, tales respectus minime admittendos in Deo, ut cognoscat per eas creaturas : et probat 2. d. 35. n. 5. tribus rationibus claris et efficacibus, et aliis rationibus specialibus contra D. Thom. ibi a n. 7. et ponit descriptionem ideae, n. 12. quod sit ipsa creatura, ut a Deo cognita, et sic n.13. intelligendum vult Augustinum dicentem neminem esse posse sapientem nisi cognitis ideis, quia Deus non esset extensive infinite sapiens, si non cognosceret creaturas. Vide eum d. 38. n. 2. et 5. et d. 39. n. 7. ubi probat contra D. Bonaventuram existentias, vel eorum conditiones non posse sciri per ideas, quia aeque repraesentant possibilia,futura et praesentia; videndus etiam 2. d. 1. q. l.n. 12. ubi tria absurda refert ex ideis practicis, si in Deo ponantur ante productionem ad intra. Doctores alterius partis, si viderent quae subtilitas Scoti hic pro eis adinvenit, mirum in modum in sua confirmarentur sententia.