COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens illud esse non esse a Deo efficiente, sed exemplante, cujus opinionem sequi volentibus, hic ministrat Doctor miras solutiones et evasiones. Resolutio ejus habetur, 1. d. 36. ubi a n. 3. refutat Henricum. Primo, quia tollit creationem, quod urget G. rationibus. Secundo, eadem hinc sequerentur absurda, ac si ponerentur creaturae necessariae existentes, de quo 1. d. 8. q. 5. n. 18. Tertio sequeretur Deum mutari, qui tamen immutabilis est, d. quaest 5. et d. 30. Quarto ideae essent perfectiores idea tis, (est ad hominem) et ibi solvit rationes Heurici.
Ibidem, n. 10. docet esse creaturarum, ut terminat cognitionem Dei ab aeterno, non esse reale, nec essentiae, nec existentiae, sed esse aliquod diminutum utriusque, ut explicat exemplo, illius esse, quod habet Caesar mortuus in sua imagine, quod non est esse diminutum, quasi aliquid Caesaris haberet tale, sicut Aethiops est albus secundum quid, sed est esse diminutum totius Caesaris. Ex quibus patet Scotum, per esse diminutum non intelligere ens reale, nec medium inter reale et rationis, sed tantum rationis. Vide quae de hoc habet 1. d. 3. q. 4. n. 18. et d. 39. n. 30. et 2. d. 1. q. 1. n. 14. et alias passim.