Tertio quaeritur utrum accidia sit peccatum mortale.
Et videtur quod non.
Nullum enim peccatum mortale invenitur in viris perfectis. Sed accidia est tristitia, quae invenitur in viris perfectis, ex quorum persona dicit apostolus: quasi tristes, semper autem gaudentes. Ergo accidia non est peccatum mortale.
Praeterea, omne mortale contrariatur praecepto dei. Sed accidia non videtur contrariari alicui praecepto, quia inter praecepta Decalogi non continetur aliquod praeceptum de delectatione. Ergo accidia non est peccatum mortale.
Praeterea, cum tristitia sit de malo praesenti, ut Damascenus dicit in II Lib., ideo accidia, quae est tristitia quaedam, oportet quod sit de aliquo malo praesenti, quod quidem sit vere bonum, malum autem apparens; nec potest esse de vere bono, quod est bonum increatum; tum quia praesentia talis boni non habet taedium nec tristitiam (dicitur enim Sap. VIII, 16, de divina sapientia, quod non habet taedium conversatio eius, nec taedium convictus illius), tum etiam quia si sit praesens bonum increatum, non potest esse peccatum mortale.
Ergo relinquitur quod accidia sit tristitia de aliquo bono creato praesenti. Averti autem a bono creato non facit peccatum mortale; sed solum averti a bono incommutabili increato.
Ergo accidia non est peccatum mortale.
Praeterea, peccatum operis in eodem genere non est minus quam peccatum cordis.
Sed recedere opere ab aliquo bono creato spirituali ducente in deum, non est peccatum mortale: non enim mortaliter peccat quicumque non ieiunat, vel quicumque non orat.
Ergo etiam nec recessus cordis per tristitiam a bono creato, semper est peccatum mortale; et ita accidia non est peccatum mortale ex suo genere; quia sic semper esset peccatum mortale, sicut homicidium et adulterium.
Sed diceretur, quod recessus operis ab aliquo bono creato debito, facit peccatum mortale. Sed contra, opera quae non sunt debita, quandoque magis sunt spiritualia; et tamen ab eis recedere non est peccatum mortale, nisi efficiantur necessaria per votum, immo etiam nullum peccatum est, si aliquis non servet virginitatem vel paupertatem. Ergo nec etiam omnis tristitia de bono spirituali est peccatum mortale.
Praeterea, recedere opere ab aliquo bono spirituali, non est peccatum mortale, nisi in quantum homo ad illud bonum obligatur.
Sed etiam si homo obligetur ad hoc quod operetur aliquod bonum spirituale, non tamen obligatur ad hoc quod cum delectatione illud operetur, quia delectatio facta in opere est signum habitus inhaerentis; et sic ad hoc non possunt obligari illi qui non habent habitum virtutis. Ergo etiam accidia, quae est de bono spirituali debito, non est peccatum mortale.
Praeterea, omne peccatum mortale est contrarium spirituali vitae. Sed non est de necessitate spiritualis vitae quod aliquis delectabiliter operetur, sed sufficit quod operetur; alioquin quicumque faceret opus quod debet, si non delectaretur in eo, peccaret mortaliter.
Ergo accidia, quae contrariatur spirituali delectationi, non est peccatum mortale.
Praeterea, ideo non quaelibet concupiscentia est peccatum mortale, quia ex corruptione naturae nobis imminet pronitas ad concupiscendum. Sed ex eadem corruptione imminet nobis pronitas ad quiescendum et ad refugiendum labores; quod videtur ad accidiam pertinere. Ergo non omnis accidia est peccatum mortale.
Sed contra. Est quod Damascenus dicit, quod accidia est tristitia quaedam. Sed non est tristitia secundum deum, quia sic non esset peccatum. Ergo est tristitia saeculi. Sed tristitia saeculi mortem operatur, ut apostolus dicit, II ad Cor. VII, 10. Ergo accidia est peccatum mortale.
Praeterea, Augustinus XII super genes.
Ad litteram, dicit, quod Iacob dicens filiis suis: deducetis senectutem meam cum tristitia ad inferos; videtur hoc timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum. Omne autem illud quod retrahit a requie beatorum et reducit ad inferos peccatorum, est peccatum mortale.
Ergo tristitia quae est accidia, est peccatum mortale.
Praeterea, super illud: quare tristis es, anima? dicit Glossa, quod docet hic tristitiam saeculi fugiendam, quae patientiam et caritatem et spem extinguit, et totam bonam vitam confundit. Ergo accidia est peccatum mortale: hoc enim dicimus peccatum mortale quod caritatem et ceteras virtutes extinguit.
Respondeo. Dicendum quod, ex praemissis de facili patet quod accidia, secundum quod est speciale peccatum, est peccatum mortale ex suo genere. Importat enim quamdam tristitiam ex repugnantia humani affectus ad bonum spirituale divinum; talis enim repugnantia contrariatur caritati manifeste, quae inhaeret bono spirituali et delectatur in ipso.
Cum ergo hoc faciat peccatum esse mortale quod contrariatur caritati, per quam est animae vita, manifeste sequitur quod accidia ex genere suo est peccatum mortale: quia, sicut dicitur I Ioan., III, 14, qui non diligit, manet in morte.
Et est considerandum, quod sicut invidia, quae est tristitia de bono proximi, est peccatum mortale ex suo genere, in quantum contrariatur caritati quantum ad dilectionem proximi; ita accidia, quae est tristitia boni spiritualis divini, est peccatum mortale ex suo genere, in quantum contrariatur caritati quantum ad dilectionem dei. Hoc tamen verificatur in omnibus peccatis quae sunt mortalia ex suo genere, quod motus imperfecti ex genere talium peccatorum non sunt peccata mortalia, qui scilicet sunt absque deliberatione rationis.
Unde tales motus accidiae sunt peccata venialia, sicut supra, de motibus invidiae dictum est. Sed quando affectus carnalis ita praevalet rationi ut ex deliberatione homo tristetur de bono spirituali divino, manifeste talis motus voluntatis est peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum, quod in viris perfectis potest esse imperfectus motus accidiae saltem in sensualitate, propter hoc quod nullus est ita perfectus in quo non remaneat aliqua contrarietas carnis ad spiritum. Apostolus tamen non videtur ibi loqui de tristitia boni spiritualis, quae est accidia; sed potius de tristitia, quae est de malis temporalibus.
Ad secundum dicendum, quod accidia contrariatur praecepto de sanctificatione sabbati, in quo mandatur, secundum quod est praeceptum morale, quies mentis in deo.
Ad tertium dicendum, quod deus, secundum quod est praesens menti, non compatitur secum tristitiam vel peccatum mortale; unde accidia non est tristitia de praesentia ipsius dei, sed de aliquo bono quod est per participationem divinum.
Ad quartum dicendum, quod accidia non est recessus mentalis a quocumque bono spirituali, sed a bono spirituali cui mens ex necessitate debet inhaerere, quod est bonum divinum, sicut iam dictum est.
Et per hoc patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de bono spirituali alicuius actus particularis virtutis; quod enim homo delectetur, non cadit sub praecepto; sed quod delectetur de deo, hoc cadit sub praecepto, sicut et quod homo deum diligat, quia delectatio amorem consequitur.
Ad septimum dicendum, quod delectatio quae provenit ex caritate, cui contrariatur accidia, est de necessitate spiritualis vitae, sicut et ipsa caritas; et ideo accidia est peccatum mortale.
Ad octavum dicendum, quod sicut concupiscentia, quae est tantum in sensualitate, quae provenit ex corruptione naturae, non est peccatum mortale, quia est motus imperfectus, ita etiam nec talis accidia est peccatum mortale.