COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum vestigium sit ratitudo ?
D. Thom. l.p . q 45. art. 7. et q. 39. art. 6.Henr. quodl 3. q. 9. et quodl. 9. q. 2. D. Bonav. 1. dist. 3. arl. 1, q. 4. Rich. art. 3. q . 1. Scot. quaest. 5.
Quod sic : quodlibet praeter primum, componitur ex quod est et quo
est, vel ex essentia et esse, ex aliquidditate vel ratitudine ;sed essentia rei est vestigium in re, sicut esse in eo quod est, et si ratitudo in aliquidditate;ergo vestigium est ratitudo.
Contra hoc arguitur, quod vestigium non sit ratitudo, et ratitudo non sit in aliquidditate. Probatio, quia illa aliquidditas, aut est opinabile, et tunc, cum tale sit fictitium et nihil, ratitudo fundatur in nihil et fictitio: aut aliquidditas est res quidditativa et cum omnis talis sit res rata, sequitur quod ratitudo fundatur in ratitudine, et ita idem in se, et sic erit processus in infinitum.
Item, aut aliquidditas est positivum absolutum, et cum omne tale sit exemplatum et non sit fictitium, et esse exemplatum est ratum: ergo ratitudo fundatur in rato, et ita fundatur vestigium in vestigio: aut respectivum, et tunc fundatur in nihilo, quod est inconveniens ;aut est dare aliquod aliud, in quo fundatur.
Item, aut illa aliquidditas determinat sibi esse, ita ut esse clauditur in sua intentione, et tunc semper esset, et esset Deus: aut determinat in intentione sua non esse, et tunc non potest fieri, aut est indifferens ad esse et non esse; sed omne tale est absolutum, et per consequens exemplatum, quia non fictitium ;ergo ut prius.
Item, quod respectus ratibilis non sit ratitudo rei, quia omnis res est activa sua ratitudine, nulla res est activa sua relatione, ex 5. Physic.
Item, quod ratitudo non sit tantum respectus ad Deum. Probatio, tum quia plus . differrent personae divinae inter se, quam Deus et creatura, quia tantum per respectum differunt, rationis ex una parte, et reali ex alia, sed personae divinae differunt per respectus reales ex utraque.
Item, quae differunt formaliter, sunt alia et alia formalitas ;sed absolutum et respectivum differunt formaliter ;ergo sunt alia et alia formalitas ;sed ratitudo est formalitas absoluta, (quia formalitas rei absolutae est absoluta;ergo ratitudo,) sed relatio non est formalitas absoluta : ergo ratitudo non est tantum relatio.
Item, Philosophus 4. Metaphysic. reducit dicentes omnia apparentia esse vera, ad hoc inconveniens, quod omnia sunt ad aliquid ;sed omnia esse ad aliquid denominative non est inconveniens, cum omnia sint vel causa vel causatum ; ergo est inconveniens, quod omnia sunt ad aliquid essentialiter ;ergo respectus non est illud, quo res sunt ratae, sicut ponit positio prima.