COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Ponit sententiam Henrici de ratione vestigiali, et differentiam quam D. Thora.constituit inter vestigium et imaginem, quam clare impugnat hic, et latius 1. dist. 3. q. 5. a n. 3. Adducit multa et exquisita pro sententia Henrici suadentia respectus ad Deum includi essentialiter in omni alio ente, de quibus agit loco citato.
Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo ;sed ante mundi creationem intellectus, et voluntas ferebatur super mundum creandum ;ex illo velle et intellectu sequitur in tempore mundus, conformis illi velle et intelligere, ideo mundus est vestigium Dei. Illud patet 22. de civit. Dei. cap. 9.
Secundo dicendum est de differentia inter imaginem, umbram, et vestigium, et similitudinem. Ad cujus intellectum sciendum est, quod omnia ista important relationem et respectum ;sed similitudo non importat causalitatem, sed vestigium importat causalitatem secundum Augustinum lib. octoginta trium quaestionum, quaest. 64. Umbra habet confusam conformitatem ad corpus interpositum , confusam dico, quia videntes umbram, scimus corpus interpositum inter Solem et umbram, sed nescimus cujus figurae, quia quandoque corpus rotundum facit aliam figuram in umbra ;imago repraesentat rem nonsecundum genus,nec speciem tantum, sed secundum individuum, et secundum lineamenta, quod scilicet longa sit, lata, etc. Vestigium repraesentat rem medio modo perfectius umbra, et imperfectius imagine, quia non repraesentat rem secundum individuum, nec tantum secundum genus, sed secundum speciem, vel secundum individuum vagum, ? sic videntes vestigium cervi, scimus quod transivit cervus, sed nescimus inde, iste vel iste. Sic Angelus, vel anima quantum ad potentias vel actus importat ordinem vel distinctionem formalem in eadem essentia, ideo est imago Dei. Vestigium repraesentat Deum, ut est causa efficiens formalis et finalis, quae appropriatur personis, tamen non tantum repraesentat Deum ut unum, nec secundum proprietates personales, sed secundum appropriata personis, scilicet potentiam, bonitatem, sapientiam, sive secundum triplicem causalitatem.
Contra ista arguitur de differentia vestigii et imaginis. Contingit enim animal transiens non habere nisi unum individuum specie, et tunc est species tota in individuo illo, et tunc vestigium, quod est similitudo secundum speciem, erit similitudo secundum individuum.
Item: in Deo non est distinguere genus, nec species, nec individuum: ergo non est dare vestigium Dei, si repraesentat secundum genus, vel speciem, ideo assignat causam accidentalem vestigii.
Ideo est alia differentia, quod vestigium differt ab imagine, quia repraesentat partem quantitativam, imago totum, non autem quod vestigium repraesentat universale, et imago particulare. Ideo quod derelinquitur ex transitu partis, simile parti, est imago partis, et totius vestigium, quia repraesentat totum animal ratione partis.
Adprimum istorum dico,quod scientia est tantum de universalibus secundum Aristotelem, et significat subjectum essentiale scientiae, non accidentale : nec est hic dicendum, cum scientia potest esse de aliquo, cum quo convertuntur propositiones de universali et deindividuo, ut de Deo vel de Sole, tantum universale est subjectum in scientia essentialiter. Unde 7. Metaphys. si aliqua scientia est de uno ut de Deo, vel de Sole, est de Deo, ac si essent mille Dii; patet secundum Commentatorem 6. Ethic. ideo scientia est de eo, ut de universali, ac si essent plures, licet sit singulare: sic tamen convertitur species cum individuo, et repraesentat individuum in universali, ac si mille individua essent in specie.
Ad aliud ; in Deo non est genus, nec species. Unde secundum eos distinctio personarum assimilatur magis individuali distinctioni quam specificae, tamen relationes differunt quasi specie. Unde prout conveniunt in essentia, ut uno, essentia est quasi species, ideo aliquid est in illa repraesentans personas, quantum ad propria, aliquid quantum ad appropriata, quia personae differunt, tamen conveniunt in aliquo.
Ad positionem istorum, dicunt falsum: si enim sigillum imprimeretur cerae, delebitur, ita quod nihil derelinquetur de sculptura et colatura, sed de quantitate est umbra si colatura, et totum quo distinguitur ab illo sigillo derelinquatur, non esset imago, sed vestigium : sic hic derelictum ex pede, non est imago pedis, nisi distinguat pedem ab alio ejusdem speciei.
De alio dico, quod res componitur ex aliquidditate et ratitudine, et res rationis ex aliquidditate solum, non ratitudine. Unde per aliquidditatem intelligo, quod est per ratitudinem, illud quo existens in aliquo, et habet essentiam, et omne existens, sicut lapidem esse, est, quod est ejus, et existentia est, quo est : essentia etiam lapidis distinguitur in quo est et quod est ; igitur essentia quod est, et esse existens quo esse, et sic accipiendo essentiam est aliquitas pure potentialis, quae non habet aliquam formalitatem, sed est omnino informis de illa aliquitate; quae informis est respectu omnium supervenientium, loquor sicut Philosophi loquuntur de materia, ut in potentia ad omnes formas.
Unde materia sic est in potentia, quod si omnis forma tollatur, materia est tantum in anima, nec tamen forma advenit rei in anima, quando advenit materiae : sic aliquitas de se non est intelligibilis, nec est ens, tamen ratitudo prima adveniens ei, advenit enti qua est ens, et non enti, sicut patuit de materia. Exemplum aliud, quantitas non est in substantia non quanta, tamen substantia ante omnem quantitatem est non quanta de se, tamen quantitas advenit rei quantae, et non rei quantae. Unde per esse intelligo esse vel rei, vel rationis ; aliquitas, quod est, sicut homo humanitate est homo. Si quaeratur, quo humanitas est, dicam quod esse est. Et secundum Boetium esse praeter primum, habet quo est et quod est, quae non sunt idem. Unde Commentator, homo est per se esse, esse aliquid humanitate ;ergo.
Ostendo, quod in omni intelligibili, citra primum, respectus positivus ad Deum intelligitur, ut de primo intellectu ejus. Commentator : est alia forma quae non mutuat hoc nomen, et alia forma quae ab alio mutuat hoc nomen est: et sequitur, de illis
dicitur, es t in ordine ad suum principium, ideo cum esse intelligibile positivum primo intelligat esse, et esse est respectivum: ergo, etc.
Item Augustinus. 6. de Trin. c. 4. quando intelligit hoc bonum, simul intelligit illud cujus participatione est bonum: sed intelligendo lapidem, intelligit hoc bonum ; ergo simul intelligit bonum ipsum, non ut aliquid ejus ; ergo ut hoc refertur ad aliud.
Item Dionysius de Divin. nom.
Item 6. Physic. non potest intelligi aliquid habens causas nisi extrinsecae causae cognoscantur ut pars ; ergo ut terminans respectum.
Item Commentator 7. Met. circa principium.
Item, illud quo distinguitur ens a non ente, et hoc positive, est de primo ejus intellectu inquantum est; sed illud quo ens distinguitur a non ente, est esse ; sed illud esse est respectivum. Probatio ; quia illud esse vel est ipsum esse a se, vel ab alio esse; divisio patet per Avicennam 1. Metaph. esse ab alio est, cui convenit esse, ab alio dicit respectum.
Negatur ista minor, quia respectus non est primum, quo aliquid distinguitur a Deo. Intelligendo enim Deum absolute, et lapidem absolute, non intelligendo sub ratione causae vel causati, vel non ab alio, vel ab alio, erunt duo distincta, licet forte ab alio sit primo notum.
Contra, nullus conceptus proprius creaturae est simpliciter simplex, et primus conceptus quem habeo, est ens ; ergo intelligitur in communi conceptu priori: conceptus creaturae proprius est posterior conceptu entis (quia ens est commune Deo et creaturae) quem hic habemus; non est igitur simpliciter simplex, quia includit ens, et conceptum exprimentem Deum: sed differentia inter conceptum compositum de Deo et creatura, quia compositioni in conceptu proprio de Deo, non correspondet compositio in re ex esse et non esse, de esse, et hoc includitur in proprio conceptu lapidis ; ergo si in primo conceptu entis, non a se, intelligitur ab alio; ergo hoc est, et non a se; ergo ab alio.
Dicitur, non sequitur ultima consequentia.
Contra, ista negatio non esse a se, dependet ab alia priori affirmative in quam reducitur: non ab esse, quia tunc omne esse esset esse non a se, quod est falsum, quia Deus non est non esse a se, sed est esse a se, relinquitur quod dependet ab esse ab alio, tale includit respectum, etc.
Item, in intellectu Dei intelligitur esse per se ipsum ; ergo in intellectu creaturae intelligitur oppositum, scilicet non per se, sed participatum, ita quod sicut Deus distinguitur a quolibet alio per esse a se ipso, sic non Deus primo distinguitur per oppositum, scilicet esse ab alio sicut esse participatum, quia non per se, sive ab alio opponitur ei, quod est per se, et participatum opponitur ei, quod est ipsum.
Confirmatur, quia primae differentiae sunt oppositae, et includuntur in primo intellectu differentium.
Item, sapientia praedicatur communiter de Deo et creatura: quo igitur primo differunt sapientia creata a Deo? non per sapientiam, quia illa communis analogice; ergo per aliam rem, quae est de suo intellectu, qua distinguitur a Deo, puta, quia est qualitas accidentalis ; ergo cum accidentalis includit respectum, et prior et essentialior est ejus respectus, vel dependentia ad Deum, scilicet esse a primo, vel ab alio quam ad subjectum, et esse in alio.
Item, Praesuppositivus quaesivit cum ab esse in loco consurgat Praedicamentum, et ab esse in tempore similiter, quare ab esse in subjecto, non consurgit Praedicamentum undecimum?
Dicit Simplicius, quod aliqui respectus non sunt de intellectu eorum, in quibus fundantur, et alii sunt de intellectu eorum, in quibus fundantur, et ita essentiales secundum eum, et ita in eodem Praedicamento est talis respectus accidentalis ad subjectum: ergo ille respectus est de genere Qualitatis, sicut est respectus secundum eum, quia albedo est in primo modo dicta per aliquid, quod est de primo ejus intellectu ; sed analogia accidentis ad Deum est intimior et essentialior accidenti, quam analogia ejus ad subjectum, quia esse in, potest separari ab accidente, sicut patet in Sacramento, sed non esse ab ; ergo si illa est de ejus intellectu, multo magis ista.
Item, primum in ordine essentiali includitur in intellectu cujuslibet posterioris: sed objectum esse est primum in ordine essentiali, quia illud habuit res ab aeterno; ergo includitur in esse cujuslibet creati: sed esse objectum est relativum, cum sit in objici, et aliud esse.
Item, sicut se habet cognitio perfecta causae ad cognitionem perfectam causatorum, ita imperfecta ad imperfectam : sed non habetur perfecta cognitio causatorum, nisi habita perfecta cognitione causae, sicut patet in visione Dei in patria: ergo nec imperfecta, nisi habita cognitione imperfecta ipsius causae ; ergo, etc.
Item, qui nunquam investigavit definitionem justi, nec quid est justum, audiens actionem esse justam, habet penes se, quo judicet de illa actione, an illa actio sit justa, an non, scilicet ipsum justum essentialiter, non habet tamen conceptum ut innatum ; ergo impressum audiendo hoc justum; ergo in impressione hujus justi includitur ipsum in ejus intellectu.
Item, indeterminata sunt priora ordine essentiali : sed ipsum esse est indeterminatum, cum sit indeterminatum negative, et ens anagum privativelotantum.
Tunc dico, quod esse est id, quo res est: et id quo res est aliquid, hoc vel illud est aliquitas, sicut homo est aliquid humanitate, scilicet homo, sed non esse. Unde in humanitate non includitur esse, tunc dico, quod homo humanitate est homo, ita quod humanitas est aliquitas tantum, et nulla distincta ab esse, sic aliquitas nullum esse sibi determinat, nec erit in intellectu ens rationis, nec esse ratum. Unde Avicenna 5. Met. equinitas est tantum equinitas, nec una, nec multae, nec actu, nec potentia, nec in intellectu, nec extra; idec humanitas ut sic, nullo modo est ens, nec rationis, nec ratum, sed tantum determinat sibi consignabilitatem, quod scilicet sit significabile per nomen, et hoc non est determinatum sibi, quod est intelligibile, est enim significare, quae non sunt et possunt esse, non autem est intelligere, nisi quae sunt, ut dicit ibidem. Unde ens prima impressione imprimitur in intellectu, secundum Avicennam. Unde nihil significat Hircocervus, similiter tamen non potest intelligi, quod est impossibile.
Contra illud, omne significabile per nomen est esse aliquid, cui possumus nomen imponere, sed secundum Philosophum 7. Met. non possemus nomen imponere, nisi illi quod intelligimus : si igitur aliquitas per te determinat sibi esse significabile; ergo et esse intelligibile.
Item, quod determinat sibi definibilitatem, determinat sibi intelligibilitatem : sed humanitas determinat sibi vel homini definibilitatem, ut genus et differentiam ; ergo, etc.
Item, intellectus distinguit Immanitatem ab aliis intelligibilibus: ergo eam intelligit, quomodo enim loqueremur de ea nisi intelligeremus? non solum igitur quod intelligimus, erit intelligibile, sed etiam actu intellectum.
Ad primum istorum : imponere nomen est ad placitum, ideo possumus nomen imponere ei, quod non cognoscimus, nec intelligimus, ut quoddam intelligibile, sed ei quod intelligimus esse quoddam significabile. Exemplum, nullus intelligit nihil, et tamen nihil esse significabile, et est intelligibile significabile, licet non sequatur tunc, est intelligibile significabile, ergo est intelligibile.
Unde quidditas omnino nuda praeter esse, nihil est, nec ens rationis, nec ratum, ideo tantum significabile per nomen, et ideo non est intelligibile quia non ens, tamen intelligibile significabile, non tamen intelligibile.
Ad secundum, minor est falsa : Humanitas unde humanitasnno, est nisi humanitas tantum, nec determinat sibi definibilitatem, quia ut sic, nec in genere, nec specie, sed tantum significabile per nomen. Unde si esset definibile, et in genere similiter, et Hircocervus., et similia
Ad argumenta principalia. Ad primum in oppositum, quid intelligitur per aliquitatem : dico quod aliquitas non determinat sibi intentionem opinabilis, nec latitudinis, nec rationis, sed determinat sibi esse significabile per nomen.
Ad secundum dico, quod aliquitas nec est aliquid absolutum, nec respectus, sed tantum aliquitas, et significabile per nomen aliquitas, aut est aliquid positivum, aut non? Dico quod positivum : sed per illud positivum non intelligo, nec ens absolutum, nec respectum, sed tantum significabile per nomen.
Ad tertium dico, quod nec includit sibi esse, nec non esse, sed tantum est significabile per nomen.
Contra, si non determinat sibi esse ; ergo de se est nihil : sed in nihil nec potest recipi esse, nec ratitudo alia ; ergo in eo non fundatur respectus ad Deum, nec esse.
Respondeo, significabile per nomen esse nihil, potest intelligi dupliciter : vel quod significabile, quod est A determinet sibi non esse et nihil, et sic chimaera est non ens, et significabile per nomen, quod determinat sibi semper non esse. Alio modo A, est non ens, quia non determinat sibi esse, non tamen determinat sibi non esse, sed possibile esse indifferens ad esse et non esse, tale potest recipere esse et respectum, aliter creatio erit impossibilis, quod est contra articulum fidei. Unde quod ante creationem fuit possibile objective, sive vere nihil, tamen non determinavit sibi non esse, ita semper in intentione sua intelligitur esse tale, quod potest fieri et esse.
Contra, saltem homo componitur ex ente et non ente, non absolute, sed ex ente et non ente de se aequivoce, cum entitate positiva quae esse recipit, sicut materia prima, ex quo per se de se nullum habet esse in effectu, sed tantum in anima, nec tamen sequitur, quod forma recipitur in ea, ut habet esse in anima tantum, sed in eo quod secundum se non habet esse nisi in anima tantum, tamen esse extra per aliquid aliud, scilicet per esse ipsius formae. Similiter patet de quantitate ut supra, ita ratitudo recipitur in aliquitate rata, quae de se est nihil, rata tamen ipsa ratitudine, nunquam tamen recipitur in non rata, sed in non rata ex se tantum, et hoc est necessarium. Cum dicitur ultra, quod est exemplatum, falsum est, nec est enim fictitium, nec exemplatum.
Ad quartum, res rata agit sua ratitudine, etc. falsum est. Unde esse rei nulli enti creato est ratio agendi, hoc est elicitiva actionis, inquantum esse aliquitas absoluta formalis sub ratitudine; calori enim calefacienti causalitate tribuit, non suum esse, quia tunc non plus ageret ad calorem quam frigus, quia esse est indifferens, et ejusdem rationis secundum Boetium dellebd. ergo res non agit ratitudine, id est, illo esse quo etiam res rata est formaliter. Si accipis ratitudinem pro re, quae rata est, sic ratitudo non est respectus, sed res absoluta.
Contra, tunc non sequitur in suo intellectu respectus. Dico, non est forma absoluta, nisi per esse et respectivum, tamen respectus non est ejus absolutio, sed tamen respectus sive esse, est quo res est absoluta. Unde res agit aliquidditate, non aliquidditate nuda ab ente, quod est nihil, sed aliquidditate, ut sub esse.
Ad aliud, creatura minus differret a Deo quam personae divinae ab invicem, dico quod non sequitur.
Unde male imaginatur, scilicet quod creatura non sit nisi respectus, hoc est falsum: sed dico quod omne creatum componitur ex respectu, et aliquidditate. Unde creatura est aliquitas absoluta sub res- pectu, tamen ut absoluta includit ? respectum, ideo creatura differt a Deo aliquitate absoluta, ut lapis lapiditate, non includente ad aliquid in sua aliquitate.
Ad aliud, quae differunt formalitate, non sunt formalitas una, etc. dico quod ratitudo est formalitas respectiva, non absoluta.
Contra, aliquitas ut sic, nec est absoluta, nec respectiva ; ergo non est quo substantia est rata, et absoluta et ratitudo, scilicet respectus non est quo res est absoluta, vel rata ; ergo ratitudine non est substantia absoluta, vel rata.
Respondeo : Sicut materia est ens intra intellectum, circumscripta omni forma, forma tamen, quae est disparata a materia, quae non est materia, est quae formaliter materia est materia extra, et quo habet esse in re extra, quia est de se materia, non est extra.
Similiter substantia de se non habet partem extra partem, ut substantia est quantitas, tamen est quaedam forma disparata a substantia, sicut respectus ab absoluto, quo formaliter substantia habet partes extra partes de genere Substantiae, sic respectus est quo aliquitas est rata et absoluta.
Unde si esse differt realiter ab essentia, essentia ut nuda ab esse, nullum habet esse extra : de se tamen esse reperitur in essentia, quia secundum illos, esse est primus actus quo essentia est essentia extra, sic formalitas respectiva est illud quo aliquitas, quae de se est absoluta, sit absoluta.
Ad illud Philosophi dico, quod illa est falsa: creatura est tantum ad aliquid, et non est ad aliquid praeter ad aliquid, tamen est tale per respectum, ut per esse. Unde in omni creatura est, et quo est in omni creatura, est aliquid praeter ad aliquid, etc.