COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Difficile valde est capere, quid per terminos, quibus utitur Henricus, in hac quaestione intelligi debeat, scilicet per ratitudinem et aliquidditatem, videri potest quodl. 3. q. 9. et quodl. 5. q. 2. et alias passim. Sed in re vult ad minus respectum ad Deum includi in omni ente extra Deum, pro quo faciunt rationes multae valde urgentes in hac collatione adductae : hanc totam ejus sententiam refutat Doctor efficacissime et clare, 1. d. 3. q. 5. a n. 8. Ad intentum autem tituli quaestionis Henricus quodl.9. q. l.et 2. ponit rationem vestigii in triplici relatione creaturae ad Deum,secundum tres modos relativorum. Per respectum similitudinis exemplati ad exemplar, ad Filium per respectum causati ad Patrem, per respectum mensurati ad Spiritum sanctum : hanc refutat Doctor ibi n. 2. etn. 5. Juxta mentem Augustini ponit rationem vestigii quod est in creatura respectu Dei, in unitate, pulchritudine, et ordine, et fatetur aliter rationem vestigii assignari posse, vide hujus jrei explicationem ibi clare positam.
JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI
DE HIS QUATUOR A SE NOVITER ADDITIS COLLATIONIBUS.
Sequentes quatuor collationes inveni in Bibliotheca Vaticana, cod. MS. membraneo. num. 876. inter reliquas, quae hic praemittuntur, quibus omnibus praefigebatur titulus, Collationes Parisienses. Et in alio codice MS. 890, recensentur istae quatuor collationes in indiculo, seu tabula resolutionum operum Scoti, quam nos dabimus in tomo postremo. Eamdem sapiunt Scoti doctrinam, et argumentandi dissolvendique acutiem, quam priores praeferunt collationes. Incertus est numerus harum collationum, quippe in impressis deerant istae, et in citatis codicibus Vaticanis aliquot ex iis, quae excusae sunt, desiderantur. Non uno eodemque tempore omnes continuata serie scripsit Scotus, sed prout occasiones, concertationesque Academicae, aut publici congressus, vel conferendae in Scholis Laureae postulabant. Proinde singulae suis inscriptae schedis facile decidere poterant, aut perire. Porro solutis schedis exaratus insinuat praedictus indiculus, cellularum nomine singulas indigitans. Brevia Scholia et reliqua, quae deerant, nos adhibuimus.