Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnia sacramenta sint instituta in remedium contra aliquem animae defectum. Sacramentum enim a sanctitate dicitur. Sed sanctitas non semper importat remedium contra defectum, sed etiam confirmationem in bono. Ergo non omne sacramentum est ad remedium institutum.
Praeterea, omne remedium contra aliquem defectum ad purgationem pertinet. Sed dionysius, distinguit sacramenta quae pertinent ad perfectionem, scilicet confirmationem et eucharistiam, ab illis quae pertinent ad purgationem, sicut est baptismus. Ergo non omne sacramentum est ad remedium.
Praeterea, hoc videtur ex definitione quam magister ponit in littera. Quibusdam enim attribuit remedium conferre et gratiam, sicut baptismo; quibusdam gratiam tantum, sicut confirmationi et ordini; matrimonio autem remedii collationem tantum.
Ergo non omne sacramentum est ad remedium institutum.
Sed contra est quod Hugo de sancto victore dicit, quod sacramenta sunt vasa medicinalia. Sed omnis medicina est in remedium alicujus morbi. Ergo et omne sacramentum est in remedium alicujus defectus spiritualis.
Praeterea, sacramenta, ut dictum est, dist. 1, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 1, habent efficaciam a passione christi. Sed passio christi directe ordinatur ad tollendos defectus nostros. Ergo et sacramenta in remedium ordinata sunt.