COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa, et inter attributa sibi invicem comparata, praecedere omnem operationem et comparationem intellectus, et ex natura rei distinctionem hanc dari inter praedictas formalitates seu quidditates, attamen non admittit appellari distinctionem realem actualem, sed potius realem virtualem, de quo videri potest in Oxon. 1. dist. 2. q. 7. n. 43. Similiter in aliis locis potest consuli circa varias difficultates, quas in hac collatione breviter attingit. Primam, an scilicet principium unius rationis, quod ad plura ejusdem rationis se extendit determinetur ex se ad certum numerum illorum ? habes eadem q. 7. n. 19. in additione. Secundam, de definitione boni a vero, et an sint objecta intellectus et voluntatis, vide in 4. d. 49. q. 4. n. 10. et in 1. dist. 3. q. 3. n . 7. et in Metaph. lib. 6. q. 3. n. 3. Tertiam, si distinctio, aut identitas objectorum distinguat, aut identificet potentias? 1. dist. 3. q. 3. ad 1. et 2. dist. 24. q. 1. ad 2. Quartam, an infinitas inducat in attributis identitatem formalem, et proinde necessario omnia simul videri? 1. dist. 8. q. 4. n. 17. Quintam, an ex ratione productionum inferatur distinctio intellectus et voluntatis in Deo? dist. 2. q. 7. a n. 18. Sextam, an distinctio formalis inferat compositionem, et an identitas formalis sit major identitate reali ? dist. 8. q. 4. a n. 22. et dist. 2. q. 7. Septimam, an distinctio formalis inferat specificam, et an detur distinctio specifica, vel quasi specifica in Divinis? in 2. d. 3. q. A. n. 18. et in 1. dist. 26. n. 48. Demum nihil ferme est quod faciat in hac opinione de distinctione formali difficultatem, quod hic non insinuet breviter, et dissolvat.
Praeterea arguitur per responsionem illius, qui respondet : Illa distinctio, quae est ex natura rei, major est illa, quae est tantum conceptuum. Sed distinctio attributorum in Deo et personarum est ex natura rei ; igitur, etc. Minor vera est, quantum ad distinctionem personarum patet: quantum ad distinctionem attributorum probatur sic : quia quandocumque aliquae operationes et productiones distinguuntur ex rei natura, oportet quod principia illarum operationum distinguantur ex natura rei, quia idem realiter ex natura rei non potest esse principium diversarum operationum differentium ex natura rei : sed productio Filii et Spiritus sancti sunt differentes ex natura rei: ergo cum principium productionis Filii sit intellectus paternus, et Spiritus sancti sit voluntas, oportet quod intellectus et voluntas in Deo distinguantur ex natura.
Sed dices, quod major non est vera, quia Sol per idem principium producit diversas species, diversificatur ex natura rei in hoc, quod producit illa. Sed haec responsio excluditur per rationem superius factam ad conclusionem. Unde ista ratio efficaciam sumit ex illa ratione, et patet quomodo ista ratio tenet per illam ibi positam.