COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est terminus generationis, sequatur, vel antecedat processionem personae productae? et an esse Filii sit ab alio? late examinat Scotus in Oxonien. lib. i. dist. 5. q. 2. Aliquas vero responsiones, quas hic exhibet, ex aliorum profert sententiis.
Praeterea tertio arguitur sic per rationem Commentatoris 12. Metaph. c. 39. In Divinis si Filius produce-, retur a Patre, seu Verbum, hoc est per actum intellectus, et sic esset ibi notitia alia genita realiter differens a gignente : sed hoc est impossibile, ut probatur per rationem Commentatoris ubi supra: ergo, etc. Probatio assumpti : Quandocumque potentia et objectum sunt idem realiter, ibi actio medians erit idem realiter cum utroque extremo, et ideo patet quod in separatis a materia, in quibus intellectus et intellectum sunt idem, quod in eis intellectio est eadem. Et hoc probatur sic : quia plus differunt extrema, quam media, sed notitia mediat inter potentiam intellectivam et objectum ; ergo si haec sunt eadem, medium erit idem cum eis. Cum igitur in Patre essentia divina, quae est objectum intellectus paterni, sit eadem realiter cum intellectu paterno, sequitur quod notitia medians sit eadem realiter, et per consequens non erit alia notitia genita realiter, differens a Patre.
Haec autem ratio potest formari aliter, ut majorem difficultatem includat sic : Quaecumque potentia et objectum sunt suppositive, et in eodem supposito seu identitate, oportet quod actio medians sit eadem suppositive, et in eodem supposito, quia non est transiens, et intellectus Patris et essentia sunt idem suppositive: igitur notitia, qua novit essentiam suam, erit idem suppositive, et per consequens una erit notitia genita constituens aliam personam.
Confirmatur haec ratio, quia notitia qua Pater novit essentiam suam, aut est perfecta, aut non, sed aliquo modo expectat notitiam perfectiorem? Si vero sit notitia omnino perfecta, quae est in Patre: igitur non requirit notitiam ulteriorem tanquam alium terminum, et sic non erit alia aliqua a Patre genita. Si vero notitia Patris non sit perfecta; igitur non perfecte Pater notitia sua novit essentiam suam, quod non est verum.
Respondeo quod falsum accipitur, quod quando potentia et objectum sunt idem realiter, quod actus medians sit idem realiter : primo, quia actus medians aliquando plus potest differre a potentia et ab objecto, quam objectum et potentia, quia sive objectum cum potentia causet actum intelligendi, sive objectum sit totalis causa, agentia duo particularia, vel activum et passivum plus conveniunt, quam actio illorum cum altero.
Similiter secundum veritatem, quando anima, aut Angelus intelligit se, ibi actus differt, et tamen idem sunt intellectus et intellectum, licet Commentator diceret, quod non, ponens quod separata a materia non sunt receptiva accidentium, etiam quando dicitur, quod medium non tantum differt ab extremis, sicut extrema inter se. Dicendum quod hoc verum est de medio proprie, ut est in naturalibus, ubi transitur ab extremo ad extremum per medium, non sic autem est quando aliquid intelligit se; non enim intellectus existit extra se, quasi stans ante se, ut sic actus mediet inter se, ut intellectus est, et ut intellectum est, nec sic reflectit se supra se, sed solum quia actus quo cognoscit se, recipitur in eo, dicitur supra se reflectere.
Sed quando arguitur, quod quando intellectus et intellectum sunt idem, quod tunc intellectio et intelligere, sive notitia erit idem cum eis suppositive.