COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi materia, et essentiam se habere in Filio quasi subjectum generationis, quorum argumentis aliorum adhibet solutiones, suam autem vel data opera omisit, vel collationem non absolvit. Si quae tamen hic desunt, videri possunt in utraque lectura Oxoniensi et Parisiensi dist. 3. quaest. 2. ubi docet simpliciter et absolute dici posse Filium generari de substantia Patris, non tamen ut de materia, vel quasi materia. Quod vero hic sequitur in argumento sexto, an essentia sit primus, an vero formalis terminus generationis in Divinis, docte expendit ibid. in Oxonien. a num. 5. et quodlib. 2. art. 3. et quod opponit in argumento 7. de ratione totius et partis in Divinis, diffuse tractat in Parisiensi 1. dist. 19. quaest. 4. ubi a Divinis rejicit omnem rationem materiae et formae, et potentiae receptivae.
Praeterea, essentia non est formalis terminus generationis seu productionis in Filio, sed relatio ; igitur cum non sit primus terminus productionis, et concurrat ad generationem, oportet quod concurrat in ratione subjecti generationis. Assumptum probatur per hoc, quod formalis terminus per se producitur, nec primus terminus producitur, nisi ratione formalis termini, sicut nec calidum producitur, nisi ratione caloris: essentia autem per se non producitur, sed solum si dicatur produci, hoc est per accidens ratione, qua relatio subsistit in ea, cum qua constituit suppositum productum. Unde Filius non producitur per se ratione essentiae, sed ratione relationis, sicut nec compositum dicitur generari ratione materiae per se, sed solum per accidens, ratione vero formae per se.
Praeterea, in Divinis est ratio totius et partis, laxato nomine totius et partis; ergo ibi est ratio formae et materiae, laxato nomine formae et materiae. Consequentia patet, quia per Philosophum 2. Physic. text. comm. 31. et 5. Metaphysic. text. com. 3. partes reducuntur ad genus causae materialis, sicut totum ad genus causae formalis. Antecedens probatur : Tum per hoc, quod sponsus alloquens sponsam in Canticis ait, et totus desiderabilis : tum per hoc, quod dicitur in sym bolo totae tres personae coaeternae sibi sunt. Unde bene dicitur : Totus Pater et totus Filius, tum quia secun dum Philosophum, lotum et perfectum idem sunt, vel consequuntur se; sed natura perfectionis conceditur in Deo, quia vere dicitur perfectus Deus, sicut perfectus homo, et perfectus Pater, et perfectus Filius; igitur ibi conceditur esse ratio totius : et si ratio totius: ergo est ratio Patris, quia secundum Avicennam 5. Metaphys. com. 2. totum dicitur respectu partis simpliciter. Unde laxato nomine, vel ratione partis ad rationem cujuslibet quasi contenti sub ratione perfectionis et complementi in se, sic potest transferri ad Divina. Deus enim Trinitas habet in se multitudinem attributorum, personarum, et principalium proprietatum sub una ratione esse perfectissimi. Videntur aliqua deesse.