COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Haec quaestio non differt a priori, nisi quia ibi quaeritur de Filio, hic autem de Verbo.
Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua persona, quia sicut intellectus est quo aliquid convertit et agit, ita est alicujus suppositi agentis. Actio enim non est nisi suppositi: intellectus ergo ut convertitur supra se informatum, aut est in supposito Patris, aut in supposito Filii. Si in supposito Patris: ergo notitia declarativa, quae est Verbum, imprimetur ab intellectu informato notitia simplici in intellectum conversum, ut Patris est: et sic Pater esset sapiens sapientia genita, quod est contra Augustinum 15. de Trinit. c. 6. Consequentia probatur, quia passivum approximatum activo, secundum hoc quod natum est pati et illud agere, necessario patitur ex 9. Metaph. cap. 6. sed secundum tenentes istam opinionem, intellectus, ut conversus supra notitiam simplicem est potentia propinqua passiva, quasi receptiva impressionis notitiae declarativae ab intellectu informato notitia simplici, eam imprimente; ergo si intellectus ut sic conversus sit in supposito Patris, sequitur quod Verbum et notitia declarativa imprimetur in intellectum Patris ut Patris est.
Haec etiam ratio formaretur aliter sic propter responsionem, quae potest dari.Cujuscumque personaeest intellectus, ut conversus supra memoriam perfectam, in intellectum ejus imprimitur notitia declarativa ; si ergo intellectus conversus supra notitiam simplicem, quae tenet secundum eos locum memoriae, sit intellectus Patris ut Patris est, sequitur ut prius, quod in intellectu Patris ut Patris est, imprimatur Verbum et notitia declarativa. Major patet, quia in quocumque est proprium receptivum alicujus, necesse est ut in illo mediante tali receptivo recipiatur illud : si ergo secundum eos notitia declarativa imprimatur in intellectum nudum et conversum supra se ut informatum, necesse est ut intellectum illius personae in qua est, imprimatur Verbum: ergo patet quod cujus personae est intellectus nudus conversus supra se, ut informatum, quod in intellectu ejus imprimitur notitia declarativa.
Confirmatur ratio : si aliquod est receptivum proprium alicujus formae, de quo producitur et in quo recipitur, necesseestquodillud suppositum, in quo est illud receptivum, quod sit tale per illam formam, ut si albedo recipiatur in superficie et de ea producatur, necesse est quod illud suppositum, in quo est illa superficies, sit tale per illam formam ; si igitur intellectus nudus conversus supra se informatum notitia simplici, ut est in patiente, sit illud de quo et in quo recipitur et imprimitur notitia declarativa, sequitur quod Pater sit talis, scilicet sapiens et noscens notitia genita. Non igitur potest dici, quod intellectus nudus ut conversus supra se informatum, sit in supposito Patris.
Nec potest dici secundum membrum principale, quod sit in supposito Filii, quia iste intellectus ut conversus supra memoriam in Patre, praecedit Filium productum, quia de illo intellectu nudo secundum eos producitur, et in illum imprimitur ; ergo si esset in supposito Filii, sequeretur quod Verbum esset antequam produceretur.
Dicebatur, quod Verbum producitur in intellectu nudo converso supra se ut informatum, sed ei non imprimitur, quia Verbum cum sit persona subsistens in nullo imprimitur, et per hoc dicitur ad omnes deductiones.
Contra, arguitur sic in terminis generalibus : Intellectui nudo converso, aut aliquid imprimitur, aut nihil ? Si aliquid, tunc sequitur ut prius, cum ille intellectus sit Patris ut Patris, quod illud imprimatur in intellectum Patris, ut Patrisest, et sic ut prius probatur esse aliquid, vel aliquale seu tale, per aliquid quod est in Filio, quia quodcumque imprimatur, illud est Filii, cum pertineat ad productionem Verbi. Si nihil imprimatur ?
ergo omnino receditur ab opinione Gandavensis, qui ita frequenter dicit, quod Verbum gignitur per impressionem factam a notitia simplici, in intellectum nudum ut conversum.
Secundo, probatur ad evidentiam rationis prioris, quod magis evidens est si fiat praedicto modo, quam si fiat ex ratione productionis sic: Si memoria producat de intellectu nudo converso notitiam declarativam; aut igitur, ut est in persona Patris, aut in persona Filii ? quia dicerent secundum Gandavensem, quod nec sic, nec sic, sed ut est quasi in medio, ut est potentia subjectiva, quasi praecedens secundum rationem, Filium productum. Unde dicitur quod haec non est propositio vera : Filius ge neratur de substantia Patris, sed de substantia quae est Patris, et non ut est Patris.
Sed sic non evacuatur ratio prima, quia secundum ipsum intellectus ut activus est, convertit se supra intellectum informatum, et per consequens, convertere est quoddam agens, et actio non est nisi suppositi, quare oportet quod intellectus, ut sic convertit se, sit in aliquo supposito; aut ergo in Patre, aut in Filio, ut prius argumentatum est.
Praeterea, arguitur secundo contra illam conversionem, quam ponit ipsius intellectus nudi supra intellectum informatum notitia simplicLNam quaero, quare est alia conversio? Aut est aliquid, aut nihil? si nihil, et ista conversio secundum eum praesupponit productionem Verbi: igitur nihil praesupponitur necessario productioni Verbi. Si vero sit aliquid positivum, aut igitur actus primus, aut actus secundus. Actus primus non potest esse, quia actus primus respectu productionis Verbi, non est nisi memoria vel intellectus in se consideratus, qualis est conversio ipsius intellectus respectu essentiae, a qua imprimitur secundum eum notitia simplex. Si autem est actus secundus, cum in Divinis non sit actus nisi operatio et productio, neutra potest esse. Non operatio, quae est notitia essentialis in Divinis, quia haec secundum eum imprimitur ab essentia, quae praecedit conversionem intellectus nudi. Nec etiam productio Verbi, quia secundum eum ista conversio intellectus nudi praecedit productionem Verbi: ponit enim primo notitiam simplicem, quasi imprimi ab essentia in intellectum: et secundo, quod intellectus ut nudus convertit se supra notitiam simplicem, et objectum, et intellectum ; et tertio quod ab illa notitia simplici imprimitur notitia declarativa in intellectum, ut conversum supra intellectum informatum. Nullo ergo modo ad gignitionem Verbi requiritur talis conversio, sed dicitur quod ista conversio intellectus nudi supra intellectum informatum, non est nisi directio potentiae intellectivae secundum se consideratae, scilicet qua statuitur indirectum respectu notitiae simplicis, et objecti ut in ipsam sic directam imprimatur notitia declarativa, vel ut de ipsa producatur ipsa notitia declarativa. Contra, secundum hoc ista conversio non est, nisi aspectus ipsius potentiae, qua directe suum objectum aspicit : sed talis est conversio cujuslibet potentiae ad objectum suum, sic enim visus convertitur super colorem ad videndum ipsum. Ergo nec alio modo dicitur intellectus nudus converti supra se informatum, quam quaecumque potentia materialis supra suum objectum, quod est contra Auctorem illius opinionis, qui dicit quod intellectus ex hoc quod immaterialis, sicut et quaecumque alia potentia immaterialis, conversiva est supra se, et supra suum actum, et supra suum objectum.
Item, isto modo conversionis intellectus convertitur supra essentiam imprimentem notitiam simplicem qua aspicit illud objectum, quod imprimit sibi notitiam simplicem de illo tum intellectu ut sic negatur quod convertatur supra essentiam, et conceditur in secundo instanti, quod intellectus nudus convertitur supra se informatum ; ergo non potest esse talis conversio intellectus nudi secundum ipsum supra se informatum.
Item dicit, quod in nobis ad hoc, quod generetur Verbum, requiritur talis conversio intellectus nudi, ita quod ad hoc, quod in nobis generetur Verbum, requiritur quod intellectus in nobis sciat se scire secundum ipsum. Cum igitur ex tali conversione in nobis declaret conversionem intellectus nudi in Deo, non potest secundum intentionem ejus intelligi talis conversio Dei, sed ut qua intellectus intelligat se intelligere, et objectum suum et seipsum.
Item dicit, quod intellectus eo quod activus est, sic convertit, sicut et quaecumque alia potentia immaterialis, quamvis non ponat quod intellectus sit passivus respectu notitiae simplicis : activus tamen est ad convertendum se supra se, sed intellectus, ut statuitur in directum ad hoc, quod de eo producatur Verbum per memoriam, habet rationem passivi tantum ; ergo nullo modo est talis conversio secundum intentionem ejus.
Praeterea, tertio arguitur contra eum, quantum ad hoc, quod ponit Verbum gigni in nobis per conversionem supra notitiam simplicem, quoniam intellectus Beati in patria format Verbum circa essentiam divinam. Quod probatur per Augustinum 15. de Trinit. cap. 16. ubi dat differentiam inter Verbum nostrum, et formatum in patria, licet semper maneat, et inter Verbum
Divinum, quod etiam in patria prius secundum naturam est formale quam formatum.
Hoc etiam probatur per hoc, quod in Beato est perfecta potentia respectu suorum actuum, et per consequens ibi est voluntas et memoria pares, et sic intelligentia informata Verbo ; sed in Beato ad formationem Verbi non requiritur actus conversivusipsius intellectus supra se informatum, etc.