Tertio quaeritur de speciebus gulae, quas Gregorius assignat XXX Moral., dicens: quinque modis nos gulae vitium tentat: aliquando namque indigentiae tempora praevenit; aliquando cibos lautiores quaerit; aliquando quae sumenda sunt praeparari accuratius appetit; aliquando in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit; aliquando ipso aestu immensi desiderii aliquis peccat; et continentur in hoc versu: praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose.
Videtur autem quod inconvenienter istae quinque species gulae distinguantur.
Differunt enim praedicti modi gulae secundum diversas circumstantias: quia praepropere respicit tempus, laute respicit substantiam cibi, et sic de aliis. Sed circumstantiae, cum sint accidentia actuum, non diversificant speciem. Ergo secundum praedicta quinque non debent distingui diversae species gulae.
Praeterea, in quolibet peccato contingit transgredi regulam secundum diversas circumstantias; sicut illiberalis accipit quando non oportet et ubi non oportet; et similiter secundum alias circumstantias: non tamen secundum hoc distinguuntur diversae illiberalitatis species. Ergo etiam neque sunt distinguendae diversae species gulae secundum praedicta quinque.
Praeterea, sicut tempus ponitur una circumstantia, ita etiam locus, et substantia peccantis.
Si ergo secundum tempus accipitur una species gulae, debent etiam aliae species accipi secundum locum, et secundum septem alias circumstantias, et sint septem vel octo species gulae.
Praeterea, secundum philosophum in III ethic., temperantia, cui opponitur gula, est circa delectationes gustus, non in quantum est gustus, sed in quantum est tactus. Sed laute et studiose videntur pertinere ad bonitatem saporis, qui est proprium obiectum gustus. Ergo inconvenienter secundum illa duo assignantur species gulae.
Praeterea, Augustinus dicit X confess., quod populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus deum murmuravit, meruit improbari.
Sed Gregorius Lib. XXX Moral., dicit, quod populus despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Ergo appetere lauta cibaria non videtur pertinere ad peccatum gulae; et sic videtur quod praedictae species gulae inconvenienter assignentur.
In contrarium est auctoritas Gregorii huiusmodi species distinguentis.
Respondeo. Dicendum quod in distinguendis speciebus Moralium actuum, oportet praecipue attendere ad motiva quae sunt propria obiecta actuum voluntariorum, eo quod obiectum movens voluntatem est sicut forma ipsius; unde actus voluntarii distinguuntur secundum diversa motiva, sicut actus rerum naturalium secundum diversas formas agentium.
Contingit autem quandoque quod idem motivum est causa quod homo transgrediatur medium virtutis secundum diversas circumstantias; et tunc secundum diversas circumstantias inordinatas non sumuntur diversae species peccati; sicut in avaritia movetur homo ad rapiendum aliena et in tempore in quo non debet, et in loco in quo non debet, et a personis a quibus non debet, propter unum et idem motivum, scilicet, ut congreget pecuniam; et ideo secundum hoc non diversificantur species avaritiae. Si vero essent diversa motiva ad peccandum, sic essent diversae species avaritiae; puta, si ad transgressionem quarumdam circumstantiarum inclinaretur propter defectum dationis, ad alias autem propter superabundantiam acceptionis.
Sic ergo dicendum est, quod praedictae species gulae distinguuntur secundum diversa motiva; ut enim dictum est, peccatum gulae consistit in concupiscentia inordinata delectationis ciborum. Huiusmodi autem inordinatio potest referri vel ad delectationem, vel ad ipsam concupiscentiam.
Causa autem delectationis potest esse vel naturalis vel artificialis. Naturalis quidem, sicut cum aliquis superflue quaerit delectari in esu pretiosarum et electarum rerum secundum illud Amos, VI, 4: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Causa autem artificialis delectationis, sicut cum aliquis superflue appetit cibos nimis delicate praeparatos. Quantum ergo ad primum modum dicitur laute, quantum ad secundum studiose.
Ex parte vero concupiscentiae potest inordinatio diversificari secundum diversa motiva tripliciter. Concupiscentia enim est quidam motus appetitivae virtutis in delectationem tendens. Inordinata autem vehementia motus etiam in corporalibus secundum tria potest attendi. Primo quidem antequam perveniat ad terminum in quem tendit; et sic motus vehemens festinat ad terminum pervenire: similiter et concupiscentia, quando est inordinate vehemens, non potest pati dilationem cibi, sed ad esum festinat; et sic accipitur hoc quod dicitur praepropere. Secundo vehementia motus consideratur in ipsa perventione ad terminum; quia quod vehementer movetur corporaliter, inordinate coniungitur ei in quod tendit; et similiter quando concupiscentia cibi est vehemens, inordinate homo se habet circa cibi sumptionem; et ad hoc pertinet quod dicitur ardenter. Tertio consideratur inordinata vehementia motus corporalis postquam pervenerit ad id in quod tendit, quia non sistit in eo, sed ulterius procedit; et similiter quando aliquis immoderate concupiscit cibum, non sistit concupiscentia eius in cibo moderato, quem natura requirit, sed ulterius sumit; et ad hoc pertinet quod dicitur nimis.
Ad primum ergo dicendum, quod praedictae species non diversificantur propter diversas circumstantias, sed propter diversa motiva, ut dictum est.
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum et tertium: quia non semper transgressio diversarum circumstantiarum habet diversa motiva.
Ad quartum ergo dicendum, quod gulosus non delectatur in cibis lautis et studiose praeparatis propter iudicium saporum, sicut faciunt qui vina probant, quod est proprium gustus in quantum est gustus: huius enim delectationis inordinatio magis pertinet ad curiositatem quam ad gulam; sed delectatur gulosus in ipsa sumptione cibi lauti et studiose praeparati; quae quidem sumptio est per quemdam tactum.
Ad quintum dicendum, quod comedere lauta cibaria non est peccatum, ut Augustinus dicit; sed concupiscentia inordinata lauti cibi potest esse peccatum, secundum intentionem Gregorii.