Et primo quaeritur utrum omnis actus luxuriae sit peccatum.
Et videtur quod non.
Fornicatio enim est actus luxuriae. Sed ipsa connumeratur quibusdam quae non sunt peccata, sed secundum se licita: dicitur enim Act., XV, 28-29: visum est spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere oneris vobis quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Sed nullus cibi esus secundum se est peccatum, secundum illud I ad Tim., IV, 4: nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Ergo neque fornicatio est peccatum; et ita non omnis actus luxuriae est peccatum.
Praeterea, cognoscere mulierem est actus naturalis; et ita quantum est de se non est peccatum, sicut nec videre ipsam, cum utrumque sit actus cuiusdam naturalis potentiae.
Sed videre mulierem non suam, non est peccatum.
Ergo neque cognoscere non suam.
Praeterea, si fornicatio est peccatum, aut hoc est ratione potentiae a qua egreditur actus, aut ratione materiae, aut ratione finis.
Sed fornicatio non est peccatum ratione potentiae, quia potentia a qua egreditur actus, naturalis est: neque etiam ratione materiae, quia materia est femina ad hunc usum a deo creata, secundum illud Gen., II, 18: faciamus ei adiutorium simile sibi; potest etiam contingere quod nec ratione finis, puta, si aliquis fornicando intendat generare prolem ad cultum dei nutriendam. Ergo videtur quod non omnis fornicatio sit peccatum.
Praeterea, secundum philosophum in XV de animalibus, semen est superfluum alimenti. Sed alia superflua licitum est qualitercumque emittere, et hoc fit absque peccato. Ergo videtur quod similiter hoc contingit in emissione seminis.
Non ergo omnis actus luxuriae est peccatum.
Praeterea, illud quod est peccatum ex genere, non licet fieri quocumque bono fine, secundum illud Rom., III, 8: non sicut quidam dicunt nos dicere: faciamus mala, ut veniant bona. Sed sicut dicit Commentator V ethic., epices, idest vir virtuosus, committit adulterium cum uxore tyranni, ut tyrannum interficiens liberet patriam. Ergo et adulterium non est secundum se peccatum. Multo ergo minus alii fornicationis actus.
Praeterea, nullus actus iusti, in quantum iustus est, est peccatum. Sed fornicatio videtur esse actus iustitiae: dicitur enim Gen., cap. XXXVIII, 26, quod Iudas dixit de thamar cum qua fornicatus fuerat: iustior me est, vel iustificata est ex me, sicut Hebraica veritas habet, ut Hieronymus dicit.
Ergo fornicatio non est peccatum.
Praeterea, Augustinus dicit VII de civit.
Dei, quod omne vitium est contra naturam.
Sed fornicatio non est contra naturam: quia super illud Rom., I, 26: nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, dicit Glossa: naturalis usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant.
Ergo non est peccatum.
Praeterea, nullum peccatum committitur secundum praeceptum dei. Sed fornicatio quandoque commissa est secundum praeceptum dei; dicitur enim Oseae, I, 2: dixit dominus ad Oseam: vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum.
Ergo fornicatio secundum se non est peccatum.
Praeterea, cuilibet vitio quod in superabundantia consistit, opponitur virtus in diminutione consistens. Sed luxuria importat quamdam superfluitatem circa concupiscentias delectationum in venereis; opposita autem diminutio, quae est virginitas, vel perpetua continentia, non est peccatum, sed laudabile aliquid.
Ergo neque luxuria semper est peccatum.
Sed contra. Est quod dicitur Hebr., XIII, V. 4: (sit) honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit deus. Sed illud pro quo homo subiicitur divino iudicio, est peccatum.
Ergo fornicatio et adulterium et omnes huiusmodi actus luxuriae sunt peccata.
Praeterea, tobiae, IV, 13, dicitur: attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire. Sed actus luxuriae dicuntur qui sunt praeter legitimae uxoris connubium. Ergo omnis luxuriae actus est peccatum.
Respondeo. Dicendum quod luxuria est quoddam vitium temperantiae oppositum, prout moderatur concupiscentias delectabilium tactus circa venerea; sicut gula opponitur temperantiae, in quantum est moderativa concupiscentiarum circa delectabilia tactus in cibis et potibus. Unde luxuria quidem principaliter importat inordinationem quamdam circa concupiscentias delectationum in venereis secundum superabundantiam.
Huiusmodi autem inordinatio potest esse vel in solis interioribus passionibus, vel etiam ulterius in ipso exteriori actu, qui est inordinatus secundum seipsum, et non solum propter inordinatam concupiscentiam a qua procedit.
Ad inordinatam enim concupiscentiam pertinet ut propter concupiscentiam delectabilis aliquis actum exerceat qui secundum se est inordinatus; sicut patet circa concupiscentias pecuniarum: potest enim esse inordinata concupiscentia acquirendi vel retinendi pecunias suas sibi debitas; et tunc talis acquisitio vel retentio pecuniae non est vitiosa secundum se, sed solum secundum quod ex immoderata concupiscentia provenit; quandoque vero ex inordinata concupiscentia pecuniarum provenit quod homo etiam velit accipere vel retinere aliena; et tunc ipsa acceptio vel retentio secundum se inordinata est, et non solum secundum quod ex inordinata concupiscentia procedit, et utrumque pertinet ad vitium illiberalitatis, ut patet per philosophum in IV ethic..
Similiter etiam dicendum est de luxuria: quia quandoque quidem importat solam inordinationem interioris concupiscentiae; sicut patet in eo qui ex immoderata concupiscentia accedit ad uxorem suam; tunc enim ipse actus non est inordinatus secundum se, sed solum secundum quod procedit ex inordinata concupiscentia; quandoque vero cum inordinatione concupiscentiae est etiam inordinatio ipsius actus exterioris secundum seipsum; sicut contingit in omni usu genitalium membrorum praeter matrimonialem actum.
Et quod omnis talis actus sit inordinatus secundum seipsum, apparet ex hoc quod omnis actus humanus dicitur esse inordinatus qui non est proportionatus debito fini; sicut comestio est inordinata, si non proportionetur corporis salubritati, ad quam ordinatur sicut ad finem. Finis autem usus genitalium membrorum est generatio et educatio prolis; et ideo omnis usus praedictorum membrorum qui non est proportionatus generationi prolis et debitae eius educationi, est secundum se inordinatus.
Quicumque autem actus praedictorum membrorum praeter commixtionem maris et feminae, manifestum est quod non est accommodus generationi prolis. Omnis vero commixtio maris et feminae praeter legem matrimonii est improportionata debitae prolis educationi: est enim lex matrimonii instituta ad excludendum vagos concubitus, qui contrariantur certitudini prolis. Si enim quilibet posset indifferenter ad quamlibet accedere, quae non esset sibi determinata, tolleretur certitudo prolis, et per consequens sollicitudo patris circa educationem filiorum; et hoc est contra id quod convenit humanae naturae: quia naturaliter homines sunt solliciti de prolis certitudine, et de educatione suorum filiorum.
Magis etiam hoc pertinet ad patres quam ad matres: quia educatio ad matres pertinens est circa infantilem aetatem; postea autem ad patrem pertinet educare filium, et instruere eum, et thesaurizare ei in totam vitam.
Sic autem videmus et in aliis animalibus, quod in quacumque specie animalis proles nata indiget communi educatione maris et feminae, ibi non est vagus coitus, sed maris ad aliquam femellam determinate, ut patet in omnibus avibus simul nidificantibus.
Unde manifestum est quod omnis commixtio maris et feminae, praeter legem matrimonii excludentem vagos concubitus, est de se inordinata. Non autem nunc agitur, utrum ista determinatio fiat ad unam habendam, vel ad plures, vel divisibiliter, vel indivisibiliter: haec enim ad quaestionem de matrimonio pertinent. Sed qualitercumque hoc sit, oportet quod omnis commixtio maris et feminae praeter matrimonii legem sit inordinata.
Sic ergo omnis luxuriae actus est peccatum vel propter inordinationem actus, vel etiam propter inordinationem solius concupiscentiae; quae inordinatio primo et per se ad luxuriam pertinet: dicit enim Augustinus XIII de civit.
Dei, quod luxuria non est vitium pulchrorum suaviumque corporum, sed animae perverse amantis corporeas voluptates neglecta temperantia, qua rebus turpia turpioribus, suavia suavioribusque aptamus.
Ad primum ergo dicendum, quod apostoli volentes in primitiva ecclesia conversos ex gentibus simul in unum convenire cum his qui ex Iudaeis erant conversi, impedimenta huius unionis excluserunt, ex utraque parte amputantes id quod aliis onerosum esse posset, et ideo gentilibus interdixerunt quae Iudaeis erant molesta, non sub hac consideratione an essent peccata vel non, sed solum quia scandalum faciebant. Gentiles enim existimabant omnem cibum secundum se licitum esse ad edendum, quod verum erat; sed Iudaei hoc abhorrebant propter pristinam legis consuetudinem. Et ideo apostoli gentilibus interdixerunt, pro tempore illo, cibos maxime abominabiles Iudaeis. E contrario vero gentiles falso existimabant fornicationem simplicem non esse peccatum, quam Iudaei vere sicut peccatum abominabantur instructi per legem. Et ideo hoc etiam apostoli prohibuerunt tamquam peccatum, et cum hoc dissidium generans.
Ad secundum dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse meum ad videndum, quod tamen non est meum ad aliquem alium usum; sicut aurum quod in platea ponitur, est meum ad videndum, non autem ad possidendum.
Similiter etiam mulier potest esse alicuius ad videndum, vel etiam ad possidendum, sicut ancilla; non tamen ad usum concubitus est sua, nisi secundum determinationem legis matrimonii.
Ad tertium dicendum, quod actus luxuriae est peccatum ratione potentiae, in quantum scilicet concupiscibilis non continetur sub ordine rationis; et ratione materiae, quia actus conveniens generationi et educationi prolis non solum requirit mulierem pro materia, sed etiam mulierem matrimonio determinatam, ut dictum est. Finis etiam ipsius actus secundum suam naturam est inordinatus, licet ex intentione agentis possit esse finis bonus, qui non sufficit ad excusationem actus, ut patet in eo qui furatur intendens eleemosynam dare.
Ad quartum dicendum, quod sicut philosophus dicit in eodem libro, semen est superfluum quidem quantum ad actum nutritivae, sed quod indigetur ad generationem prolis; et ideo omnis voluntaria emissio seminis est illicita, nisi secundum convenientiam ad finem a natura intentum. Alia vero superflua, ut sudor, urina, et huiusmodi, sunt superflua quibus non indigetur; et ideo non refert qualitercumque emittantur.
Ad quintum dicendum, quod ille Commentator in hoc non est sustinendus: pro nulla enim utilitate debet aliquis adulterium committere, sicut nec mendacium dicere debet aliquis propter utilitatem aliquam, ut Augustinus dicit in Lib. Contra mendacium.
Ad sextum dicendum, quod thamar dicitur esse iustificata, non propter fornicationem quam commisit, sed quia ex alio genere sibi prolem non quaesivit quam ex eo unde sibi vir debebatur.
Ad septimum dicendum, quod actus luxuriae potest dici contra naturam dupliciter.
Uno modo absolute, quia scilicet est contra naturam omnis animalis; et sic omnis actus luxuriae praeter commixtionem maris et feminae dicitur esse contra naturam, in quantum non est proportionatus generationi, quae in quolibet genere animalis fit ex commixtione utriusque sexus; et hoc modo loquitur Glossa. Alio modo dicitur esse aliquid contra naturam, quia est contra naturam propriam hominis, cuius est ordinare generationis actum ad debitam educationem; et sic omnis fornicatio est contra naturam.
Ad octavum dicendum, quod sicut propter praeceptum dei, in cuius potestate sunt omnia, id quod alias fuisset furtum, fuit non furtum filiis Israel Aegyptios spoliantibus, ut dicitur Exod. XII, 35-36, ita et propter auctoritatem ipsius dei, qui est supra legem matrimonii, concubitus ille non fuit fornicarius, qui alias fornicarius fuisset; unde dicitur uxor fornicationum, et fornicationum filii, non quia tunc esset fornicatio, sed quia alias fornicatio fuisset.
Ad nonum dicendum, quod virginitas, seu perpetua continentia, non opponitur luxuriae sicut extremum, sed sicut medium, eo quod medium in virtutibus non accipitur secundum quantitatem, sed secundum rationem rectam, ut de magnanimo philosophus dicit in IV ethic.. Extremum autem secundum diminutionem esset, si quis praeter rationem rectam a carnali commixtione abstineret; ut patet in eo qui debitum uxoris reddere contemnit, vel qui abstinet propter aliquam reverentiam Daemonum, sicut nigromantici, et virgines vestales.