Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod secundum Hugonem de sancto victore, secundum processum temporis et majorem propinquitatem ad tempus gratiae, oportuit alia et alia sacramenta institui. Unde quia in joanne quodammodo incepit tempus gratiae (quia lex, et prophetae usque ad joannem, Matth. 11, 13), non quasi ab ipso esset gratia, sed quia ad gratiam viam praeparabat; ideo ejus baptismus fuit aliquod sacramentum; quod quidem erat initiatio quaedam sacramentorum gratiae, quamvis gratia in eo non conferretur.
Unde dicendum, quod baptismus joannis sacramentum erat quodammodo medium inter sacramenta veteris et novae legis, sicut dispositio ad formam media est quodammodo inter privationem et formam. Conveniebat enim quodammodo cum sacramentis veteris legis in hoc quod erat signum tantum; cum sacramentis autem legis novae in materia, et quodammodo in forma.
Ad primum ergo dicendum, quod baptismus joannis habet aliquid simile cum sacramentalibus baptismi, inquantum erat dispositio ad baptismum christi; sed inquantum praecessit institutionem baptismi christi, differt a sacramentalibus, et est sacramentum per se; sicut sacramenta veteris legis, quae etiam suo modo, licet non tam de propinquo, ad sacramenta novae legis disponebant.
Ad secundum dicendum, quod dispositio reducitur ad genus formae ad quam disponit; et ideo baptismus joannis reducitur ad sacramenta novae legis, sicut incompletum in genere illo; et hoc patet ex ordine procedendi quem magister servat.