Octavo quaeritur utrum Daemones cognoscant cogitationes cordium nostrorum.
Et videtur quod sic.
Dicit enim Gregorius in XVIII Moral.: corda nostra quamdiu in hac vita sumus, ab altero in alterum videri non possunt; quia non intra vitrea, sed intra lutea vascula concluduntur. Sed grossities luteorum vasculorum non potest impedire intellectualem visum, qualis est Daemonum. Ergo Daemones cordium nostrorum cogitationes cognoscunt.
Praeterea, sicut se habet visus corporalis ad formam corporalem, ita se habet visus spiritualis ad formam spiritualem. Sed visus sensibilis corporalis potest videre formam corporalem in re sensibili existentem. Ergo visus spiritualis Daemonis potest videre formam spiritualem in nostra anima existentem.
Sed secundum illam formantur cogitationes cordis. Ergo Daemon potest cognoscere cordis humani cogitationes.
Sed dicebatur, quod illas cogitationes Daemon cognoscere potest in quibus phantasmatibus utimur, non autem illas quae in pura speculatione consistunt. Sed contra est quod philosophus dicit in III de anima, quod nequaquam sine phantasmate intelligit anima: cuius signum est, quod corrupto organo phantasiae, omnis intellectualis operatio impeditur. Si ergo illas cogitationes nostras cognoscunt Daemones in quibus phantasmatibus utimur, consequens est ut omnes nostras cogitationes cognoscant.
Sed dicendum, quod verbum philosophi intelligitur de his quae naturaliter cognoscimus, non autem de his quae divinitus revelantur.
Sed contra est quod dionysius dicit IV cap. Caelestis hierarchiae quod impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum.
Sacra autem velamina dicit similitudines sensibiles. Ergo etiam in his quae nobis divinitus revelantur, indigemus phantasticis similitudinibus sensibilium rerum; et sic omnes cogitationes nostras Daemon potest videre.
Praeterea, intellectus noster magis cognoscit ea quae sunt minus intelligibilia secundum naturam, propter hoc quod recipit cognitionem a sensu; quod in Daemonibus locum non habet, et sic magis cognoscunt ea quae sunt secundum se magis cognoscibilia.
Sed species in intellectu existentes sunt intelligibiles actu, et per consequens magis secundum se cognoscibiles, quam formae in rebus materialibus existentes, quae sunt intelligibiles in potentia. Cum ergo Daemon suo intellectu cognoscat formas in rebus materialibus existentes, multo fortius cognoscere potest species intelligibiles intellectus nostri, secundum quas formantur cogitationes. Ergo potest videre cogitationes nostras.
Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Sed ipse intellectus noster est intelligibilis per speciem intelligibilem in eo existentem, ut patet per philosophum in III de anima. Ergo cum Daemon cognoscat ipsam substantiam intellectus nostri, multo magis cognoscit species intelligibiles ipsius.
Praeterea, Daemon melius cognoscit animas nostras quam nos cognoscamus. Cogitationes autem in anima sunt. Ergo etiam cogitationes nostras melius novit quam nos.
Praeterea, Daemon in causis cognoscit effectus, ut supra dictum est. Sed ipse cognoscit animam nostram, et potentias et habitus eius, quae sunt causae cogitationum.
Ergo cognoscit cogitationes nostras.
Praeterea, nullus potest vere enuntiare quod ignorat. Sed, sicut Augustinus dicit, XII super genes. Ad litteram, certissimis indiciis constat enuntiatas a Daemonibus hominum cogitationes. Ergo Daemones cognoscunt cogitationes.
Praeterea, omnis cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum. Sed per peccata cogitationum homines assimilantur Daemonibus. Ergo Daemones cogitationes tales cognoscere possunt.
Praeterea, verbum cordis interius magis est simile Daemoni, qui est spiritualis substantia, quam verbum exterius, quod est corporale.
Sed Daemon cognoscit verbum exterius hominis quod ore profertur. Ergo multo magis cognoscit verbum interius, quod pertinet ad cogitationem, ut patet per Augustinum, XIV de Trinit..
Praeterea, actus est magis cognoscibilis quam habitus. Sed Daemon cognoscit id quod est in habituali memoria hominis: quod patet per hoc quod Augustinus dicit, XVIII de Civit. Dei, quod quidam philosophus in somnis apparens cuidam dormienti, dissolvit ei quaestionem de qua dubitabat; quod videtur per Daemones procuratum.
Ergo videtur quod Daemon multo magis cognoscere potest actuales hominum cogitationes.
Praeterea, quanto virtus cognoscitiva est magis elevata, tanto potest in aliquod maius.
Sed virtus cognoscitiva Daemonis est magis elevata quam virtus cognoscitiva hominis.
Cum ergo homo cogitationes cognoscere possit alterius hominis per aliqua corporalia signa, secundum illud Eccli. XIX, 26: ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus; consequens videtur quod Daemones ulterius cogitationes hominum in seipsis videant.
Praeterea, si non viderent eas in seipsis, sed solum per signa corporalia, nullo modo possent eas cognoscere: quia idem signum corporale ad multa se habet; sicut rubor faciei potest provenire ex exteriori passione irae, et etiam verecundiae. Sed certum est Daemones aliqualiter cogitationes hominum scire, ut patet per Augustinum, XII super genes. Ad litteram et in lib.
De divinatione Daemonum et in lib.
Retractat.. Ergo cognoscunt cogitationes per seipsas.
Praeterea, signa corporalia sunt quaedam sensibilia. Sed secundum dionysium VII cap. De divin. Nomin., Daemones non cognoscunt infallibilem veritatem ex sensibus. Ergo Daemones non cognoscunt cogitationes ex corporalibus signis, sed per seipsas.
Sed dicebatur, quod Daemon non potest cognoscere cogitationes intrinsecas per seipsas, quia in potestate voluntatis est eas occultare. Sed contra, non occultat eas totaliter removendo, quia sic nihil cogitaret, nec iterum faciendo eas distare, quia distantia corporalis non impedit cognitionem Angeli; nec etiam aliquid interponendo, quod nihil est in anima quod lateat Daemonem.
Ergo nullo modo voluntas potest suas cogitationes Daemoni occultare.
Praeterea, sicut Augustinus dicit, II super genes. Ad litteram, Angeli per species quas in sui creatione receperunt, omnia quae sunt infra eos, cognoscunt. Sed cogitationes nostrae sunt infra eos, quia ordine naturae anima est inferior Angelo. Ergo Daemones per species illas innatas possunt cognoscere cogitationes hominum.
Sed contra. Est quod dicitur ierem.
Cap. XVII, 9-10: pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? ego dominus scrutans corda et probans renes.
Ergo solius dei est cogitationes hominum cognoscere: non ergo Daemones eas cognoscunt.
Praeterea, I ad Cor. II, 11, dicit apostolus: quae sunt hominis, (nemo novit) nisi spiritus hominis qui in ipso est. Cogitationes autem maxime sunt intimae homini. Ergo Daemones non possunt hominis cogitationes cognoscere, sed ipse solus.
Praeterea, in Lib. De eccles. Dogmatibus dicitur: internas animae cogitationes diabolum non videre certi sumus.
Respondeo. Dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XII super genes. Ad litteram et in Lib. De divinatione Daemonum, compertum est certis indiciis quod Daemones cogitationes hominum aliqualiter cognoscunt. Quas quidem contingit dupliciter cognoscere. Uno modo secundum quod videntur in seipsis, sicut aliquis homo proprias cogitationes cognoscit; alio modo per aliqua corporalia signa: quod maxime manifestum est, cum ex interioribus cogitationibus homo ducitur in aliquam passionem; quae si fuerit vehemens, etiam in exteriori apparentia habet aliquod indicium, per quod potest etiam a grossioribus deprehendi; sicut timentes pallescunt, verecundati autem erubescunt, ut philosophus dicit in IV ethic..
Sed etiam si sit levior passio, deprehendi potest a subtilibus medicis per cordis immutationem, quae ex pulsu percipitur.
Huiusmodi autem exteriora et interiora signa corporalia, multo magis Daemon cognoscere potest quam quicumque homo. Et ideo certum est quod Daemones aliquas cogitationes hominum cognoscere possunt, secundum modum praedictum: unde Augustinus dicit in Lib. De divinatione Daemonum, quod aliquando Daemones hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt.
Utrum autem per hunc modum possint eas videre in seipsis, Augustinus sub dubio dereliquit in Lib. Retract., dicens: pervenire ista ad notitiam Daemonum, per nonnulla experimenta compertum est: sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia, an alia VI spirituali eas cognoscant; aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inveniri.
Ad huius ergo difficultatis inquisitionem considerare oportet, quod in cogitatione duo sunt attendenda: ipsa scilicet species et usus speciei, qui est intelligere, vel cogitare. Nam sicut in solo deo non differt forma et ipsum esse, ita in solo deo non differt species intellecta et ipsum intelligere, quod est esse intelligentem.
Circa species autem intelligibiles considerandum est, quod unusquisque intellectus aliter se habet ad species intelligibiles superioris intellectus, et aliter ad species intelligibiles intellectus inferioris. Nam species intelligibiles superioris intellectus sunt universaliores; et ideo non possunt comprehendi per species intelligibiles inferioris intellectus. Et ideo inferior intellectus non potest eas perfecte cognoscere, potest autem perfecte cognoscere ea quae sunt in inferiori intellectu tanquam magis particulares, et secundum suas universaliores species potest de eis iudicare. Et secundum hoc, cum intellectus angelicus sit superior ordine naturae nostro intellectu possunt Angeli boni vel mali species in anima nostra existentes cognoscere.
Sed quantum ad usum, considerandum est, quod usus specierum intelligibilium, qui est actualis cogitatio dependet ex voluntate; utimur enim speciebus habitualiter in nobis existentibus cum volumus; unde et in III de anima, Commentator dicit, quod habitus est quo quis utitur cum voluerit. Motus autem voluntatis humanae dependet ex summo ordine rerum, qui est summum bonum, quod etiam secundum Platonem et Aristotelem ponitur altissima causa; voluntas enim non est alicuius boni particularis, ut proprii obiecti, sed boni universalis, cuius radix est summum bonum. Id autem quod cadit sub ordine superioris causae, non potest cognoscere inferior causa, sed solum superior causa movens, et ille qui movetur. Sicut si aliquis civis est sub praeposito tanquam sub inferiori causa, et sub rege tanquam sub suprema, non poterit praepositus cognoscere circa civem, si quid immediate rex circa ipsum ordinaverit, sed hoc sciet solum rex, et civis qui movetur secundum ordinem regis.
Unde cum voluntas interius non possit ab alio nisi a deo moveri, cuius ordini immediate subest motus voluntatis, et per consequens voluntariae cogitationis non potest cognosci neque a Daemonibus, neque a quocumque alio, nisi ab ipso deo, et ab homine volente et cogitante.
Ad primum ergo dicendum, quod homo impeditur a cognitione cogitationum non solum ex ipsa natura cogitationum, sicut Daemones, sed etiam ex ipsa grossitie luteorum corporum, quae sensus corporeus, ex quo dependet nostra cogitatio, penetrare non potest; et secundum hoc loquitur Gregorius.
Ad secundum dicendum, quod sicut visus corporalis non potest omnem formam corporalem cognoscere, sed solum sibi proportionatam (non enim noctua potest videre lumen solis), ita etiam visus spiritualis non potest videre omnem speciem spiritualem, sed sibi proportionatam. Potest autem visus spiritualis Angeli boni vel mali videre formas spirituales intellectus nostri; non tamen propter hoc vident qualiter eis utamur cogitando.
Ad tertium dicendum, quod in usu cognoscendi quamdiu in hac vita sumus, semper est nobis phantasma necessarium, quantumcumque sit spiritualis cognitio, quia etiam deus cognoscitur a nobis per phantasma sui effectus in quantum cognoscimus deum per negationem, vel per causalitatem, vel per excellentiam, ut dionysius dicit in libro de divinis nominibus. Non tamen oportet quod omnis cognitio in nobis causetur ex phantasmatibus; quaedam enim cognitio in nobis causatur ex revelatione.
Et per hoc etiam patet responsio ad quartum, quod procedit de usu cogitationis.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa concludit quod Daemon cognoscat formam intelligibilem nostri intellectus; non tamen ex hoc sequitur quod cognoscat cogitationem, ratione iam dicta.
Et similiter dicendum ad sextum. Quamvis etiam ad hoc dici possit quod intellectus nobis ipsis est intelligibilis per speciem intelligibilem, in quantum scilicet per obiectum, cuius similitudo est forma intelligibilis, cognoscimus actum, et per actum potentiam.
Non autem oportet ita esse quantum ad intellectum Angeli boni vel mali.
Ad septimum dicendum, quod, duplex est cognitio animae. Una quidem qua cognoscitur de anima quid est, discernendo ipsam ab omnibus aliis; et quantum ad hoc melius cognoscit animam Daemon, qui intuetur eam in seipsa, quam homo, qui investigat naturam ipsius per actus ipsius. Alia autem cognitio est animae, qua cognoscitur de ea quod est; et hoc modo homo cognoscit animam percipiendo ipsam esse ex actibus suis quos experitur; et ad hunc modum cognoscendi pertinet illa cognitio qua cognoscimus nos aliquid cogitare.
Quae autem sit natura cognitionis humanae, melius cognoscit Daemon quam homo.
Ad octavum dicendum, quod quamvis Daemon cognoscat aliquas causas cogitationum, non tamen cognoscit omnes: quia non cognoscit motum voluntatis, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod Daemones enuntiant cogitationes hominum, in quantum eas cognoscunt per aliqua corporalia indicia, ut dictum est.
Ad decimum dicendum, quod cognitio fit per assimilationem, non quidem naturae, sed intentionis. Non enim lapis est in anima, ut per eum lapidem exteriorem cognoscamus, ut empedocles posuit, sed species lapidis.
Et similiter etiam ad undecimum.
Ad duodecimum dicendum, quod habitus animae est quaedam qualitas informans ipsam; et ideo magis potest Daemon cognoscere habitum animae quam cogitationes ipsius, quae subiacent voluntati. Nec tamen ex illo facto potest haberi quod Daemon sciat aliqua esse in memoria hominis. Potuit enim esse quod Daemon satisfecit dubitanti secundum illa quae ipse sciebat, non ex eo quod sciret philosophum illa cognoscere; vel poterat hoc scire per aliqua exteriora signa; vel potuit hoc fieri per aliquem Angelum bonum.
Ad decimumtertium dicendum, quod Daemon melius cognoscit cogitationes quam anima alterius hominis, non quia videat eas in se, sed quia videt eas per exteriora signa magis occulta.
Ad decimumquartum dicendum, quod idem signum corporale in generali potest respondere multis effectibus; sed tamen in speciali sunt aliquae differentiae, quas Daemon melius potest percipere quam homo.
Ad decimumquintum dicendum, quod per virtutem intelligibilem, qua Angelus naturaliter cognoscit, non accipit ex sensibus; potest tamen aliquid supernaturale cognoscere ex aliquo sensibili effectu, sicut hominem esse deum ex mortui suscitatione; non quia ex sensibilibus species intelligibiles accipiat, sed quia percipiendo effectus sensibiles, per species innatas quas habet, coniicit aliqua excedentia cognitionem suae naturae.
Ad decimumsextum dicendum, quod nullo illorum modorum voluntas occultat cogitationes hominis, sed dicitur eas occultare, quia ex hoc ipso occultae sunt quod ex voluntate procedunt.
Ad decimumseptimum dicendum, quod Augustinus intendit loqui de naturis inferioribus, quas naturaliter Angeli cognoscunt per formas innatas, non autem de cogitationibus voluntariis.