Utrum baptizati joannis baptismate, iterum baptizari debuerint.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod baptizati baptismo joannis, non debebant baptizari baptismo christi. Actor. Enim 8 dicitur, quod apostoli in Samariam venientes, illos qui baptizati erant in nomine jesu, non baptizabant, sed tantum manus imponebant. Cum ergo baptismus in nomine jesu sine collatione spiritus sancti sit baptismus joannis, videtur quod baptizati baptismo joannis, non baptizabantur baptismo christi.
Praeterea, Hieronymus super illud: effundam de spiritu meo, dicit: quod haec est causa quare quidam baptizati a joanne, baptismo christi iterum baptizati sunt a Paulo, Actor. 20 quia fidem trinitatis non habebant, quia neque si spiritus sanctus est audierant. Si ergo aliqui baptizati essent a joanne, fidem trinitatis habentes, videtur quod iterum baptizari non debuerint baptismo christi.
Praeterea, in apostolis debuit ostendi omne illud quod est necessarium ad salutem. Sed apostolis post baptismum joannis solus baptismus spiritus sancti praenuntiatur, Actor. 1. Ergo non erat necessarium quod baptismo christi iterum baptizarentur.
Praeterea, ad baptismum requiritur aqua et spiritus sanctus. Sed per baptismum joannis erat facta ablutio aquae. Ergo non oportebat nisi quod suppleretur quod deerat, scilicet spiritus sanctus.
Sed contra est quod dicitur joannis 3, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Sed baptismus joannis non regenerabat aliquo modo. Ergo necessarium erat ut iterum baptismo christi baptizarentur.
Praeterea, Augustinus dicit, quod baptizabat joannes et non est baptizatum.
Sed de necessitate salutis tempore gratiae est quod homo sit baptizatus, vel saltem propositum baptismi habuerit. Ergo oportebat eos qui baptismum joannis acceperant, iterum baptizari baptismo christi.
Praeterea, impositio manuum praecedente baptismo joannis non imprimebat characterem baptismalem.
Sed character talis est de necessitate salutis vel in actu vel in proposito. Ergo oportebat quod baptizati baptismo joannis iterum baptizarentur baptismo christi, et non sufficiebat eis manus impositio.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod baptismus joannis erat praeparatorius ad christum suscipiendum; et ideo si quis baptismum joannis suscepisset in eo sistens, non referens ad christum, baptismus in eo frustraretur a fine suo; et ideo oportebat eum iterum baptizari baptismo christi. Si autem non figeret spem suam in baptismo joannis, sed ulterius referret ad christum, sic ex gratia christi et baptismo joannis praeaccepto efficiebatur quasi unum quid; et ideo non oportebat quod iterum aqua baptizaretur, sed solum quod spiritum sanctum per manus impositionem acciperet; et haec videtur fuisse magistri opinio in littera.
Sed quia sacramenta novae legis ex ipso opere operato efficaciam habent, ideo videtur quod spes et fides illius qui baptismum suscipit, nihil faciat ad sacramentum, quamvis posset facere ad rem sacramenti impediendam vel promovendam. Unde quantumcumque spem suam aliquis ad christum referret baptizatus baptismo joannis, baptismum novae legis non consequebatur; et ideo si baptismus novae legis est de necessitate salutis, oportebat quod iterum illo baptismo baptizaretur. Praeterea est generale in omnibus sacramentis, quod si omittatur quod est de substantia sacramenti, oportet id sacramentum iterari. Unde cum non esset forma debita in baptismo joannis, oportebat quod iteraretur baptismus. Et hoc habet communior opinio, quae etiam ex verbis Augustini confirmatur, qui dicit super joan., Hom. 5: qui baptizati sunt baptismate joannis, non eis sufficit: baptizandi enim sunt baptismate christi.
Et ideo secundum hoc dicendum ad primum, quod ibi agitur de illis qui baptizati erant a Philippo, de quo constat quod baptismo christi baptizaverat.
Sed non erat ibi spiritus sanctus ad robur, sicut in confirmatione datur: quia ille non fuit Philippus apostolus, sed unus de septem diaconibus, et ideo non poterat manus imponere, quia hoc episcoporum est; et propter hoc missi sunt ad hoc Petrus et joannes.
Ad secundum dicendum, quod Hieronymus non vult tangere causam rebaptizationis, sed insufficientiam fidei ipsorum ad salutem, ut patet ex verbis praecedentibus. Praemittit enim: qui dicit se credere in christum, et non credit in spiritum sanctum, nondum habet claros oculos. Insufficientiam autem fidei non posset esse causa quare aliqui baptizarentur, sed quare instruendi essent, sicut et nunc fit.
Ad tertium dicendum, quod apostoli creduntur baptizati fuisse baptismo christi, quamvis scriptum non inveniatur, ut dicitur in Glossa joan. 13 super illud: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Ex quo enim ipsi alios baptizabant, ut habetur joan. 3, videtur quod et ipsi venientes ad christum baptizati fuerint. Si tamen christus, qui habuit potestatem remittendi peccata, et qui virtutem suam sacramentis non alligavit, eos sine baptismo ex privilegio quodam sanctificare voluisset, non esset ad consequentiam trahendum. Ex auctoritate autem inducta non habetur quod apostoli tantum baptismo joannis baptizati erant; sed comparatio quaedam baptismi flaminis ad baptismum joannis.
Ad quartum dicendum, quod ad baptismum requiritur aqua cum debita forma. Joannes autem non observabat formam baptismi christi, nec iterum erat in eo efficacia sicut in baptismo christi; et ideo, quia omittebantur ea quae erant de necessitate sacramenti, oportebat iterum baptizari.
Quorum alia remedium contra peccatum praebent...
Alia gratia et virtute nos fulciunt. Omnia sacramenta novae legis sunt in remedium, et gratiam conferunt, ut dictum est. Ergo distinctio illa nulla videtur. Et dicendum, quod illa distinctio sacramentorum sumitur secundum id ad quod principaliter ordinantur. Quamvis ergo omnia sacramenta aliquo modo gratiam conferant, et in remedium sint, quaedam tamen principaliter ordinata sunt in remedium, contra aliquem specialem morbum, ut matrimonium contra concupiscentiam; quaedam vero de sui propria intentione sunt ordinata ad remedium morbi, et ad gratiam, sicut baptismus, qui est spiritualis regeneratio, per quam vetus homo corrumpitur, et novus generatur; quaedam autem, quia gratiam praesupponunt, ordinantur ad gratiae perfectionem sicut eucharistia; et sic intelligenda sunt verba magistri: non utique propter remedium, sed ad sacramentum; et debet accipi sacramentum large pro quolibet signo rei sacrae.
Baptismum christi joannes suo baptismo praenuntiavit.
Ideo baptismus christi potius quam alia sacramenta novae legis praeparatorium habuit, quia baptismus est janua sacramentorum, et ipse facit aliis viam; unde praeparatorio sacramenta alia non indigebant.
Iterum baptizabantur, immo verum baptisma accipiebant. Ex hoc patet quod praecedens baptismus non reputabatur aliquibus pro baptismo: quia qui baptisma christi accipiebant, non iterato baptizabantur, sed verum baptisma de novo accipiebant; et ideo quasi corrigens quod dixerat: iterum baptizabantur, addit, immo verum baptisma accipiebant; et sic magister per verba Hieronymi suam intentionem probare non potest.