Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter sit assignata haec definitio baptismi quae in littera ponitur, scilicet: baptismus est ablutio corporis exterior, facta sub forma praescripta verborum. Manente enim definito, manet definitio.
Sed transeunte ablutione, quae est quaedam actio, vel passio, manet baptismus. Ergo baptismus non est ablutio.
Praeterea, sacramentum, secundum Hugonem, est materiale elementum. Ablutio autem non est materiale elementum, sed elementi usus. Ergo baptismus, cum sit sacramentum, non erit ablutio.
Praeterea, sacramentum est in genere relationis, cum sit causa, vel signum, sicut supra dictum est. Sed baptismus est sacramentum. Ergo inconvenienter ponitur in genere actionis vel passionis.
Praeterea, in definitione instrumenti debet poni illud ad quod est. Sed baptismus, sicut et alia sacramenta, ut prius dictum est, sunt instrumenta sanctificationis. Ergo cum in definitione ejus nulla mentio fiat de sanctificatione, videtur inconvenienter esse assignata.