Ad secundam quaestionem dicendum, quod definitio illa Hugonis complectitur et materiam baptismi in hoc quod dicit, aqua, et finem in hoc quod dicit, diluendis criminibus, et formam per hoc quod dicit, per verbum vitae sanctificata; unde est definitio composita ex materiali et formali, quasi demonstratio positione differens: et complete essentiam baptismi complectitur, excepto quod actus ablutionis intermittitur, qui facit materiam proximam baptismo; quamvis ex aliis quae ponuntur, intelligi possit.
Ad primum ergo dicendum, quod haec est propria praedicatio, baptismus fit in aqua; sed haec est per causam praedicatio, baptismus est aqua.
Ad secundum dicendum, quod ibi non tangitur sanctificatio, nisi illa quae fit per formam baptismi, quae consistit in invocatione trinitatis; et haec sanctificatio est de necessitate baptismi.
Ad tertium dicendum, quod sacramenta non efficiunt nisi id quod figurant. Ex hoc autem ipso quod ponitur dilutio criminum, effectus baptismi potest accipi: quia baptismus materialiter non consistit in aqua nisi secundum quod est abluens; quandocumque autem est aqua sanctificata in actu ablutionis, est baptismus.
Ad quartum dicendum, quod idem numero quandoque est effectus alicujus et finis, sicut sanitas est effectus et finis medicantis; sed effectus, secundum quod producitur per actum medici, finis autem secundum quod est intentum a medico. Medicus autem potest impediri a productione sanitatis, sed non ab intentione; et ideo sanitas potest poni in definitione ut est finis, non autem ut est effectus; et similiter dilutio criminum in definitione sacramenti.