Ulterius. Videtur quod liceat ea quae in hac forma ponuntur, mutare sine praejudicio baptismi.
Graeci enim hanc formam baptizandi habent: baptizatur servus christi Nicolaus in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sed apud omnes est unum baptisma. Ergo et noster similiter baptismus fieri posset.
Praeterea, hoc quod dicit: ego baptizo te, ponitur in forma ad exprimendum baptismi actum.
Sed actus baptismi potest effici ab uno et duobus et in unum et in duos. Ergo potest fieri mutatio formae, ut dicatur: nos baptizamus vos.
Praeterea, ecclesia est ejusdem potestatis nunc cujus erat primitiva ecclesia quantum ad sacramentorum dispensationem. Sed primitiva ecclesia mutavit formam baptismi: quia baptizabant in nomine christi, sicut in Act. Legitur.
Ergo et nunc ecclesia formam mutare posset.
Praeterea, tres personae in forma baptismi ponuntur ad exprimendum fidem trinitatis. Sed ita exprimeretur fides trinitatis, si diceretur: in nomine trinitatis, sicut si dicitur: in nomine patris et filii et spiritus sancti. Ergo potest ita mutatio fieri ut dicatur: in nomine trinitatis.
Praeterea, virtus sacramentaria non consistit in verbis, nisi secundum quod ad significationem referuntur: alias non esset virtutis alicujus nisi in una lingua, quia voces non sunt eaedem apud omnes. Sed idem significat pater quod genitor, et filius quod genitus, et spiritus sanctus quod ab utroque procedens. Ergo potest hoc modo fieri mutatio, ut dicatur: in nomine genitoris, et geniti, et procedentis ab utroque.
Praeterea, qui corrumpit verba mutat litteras et syllabas, et per consequens dictiones. Sed infra, dist. 6, dicitur, quod reputatur baptismus, quamvis aliquis verba corrupte proferat. Ergo potest fieri formae mutatio.