Ulterius. Videtur quod non in qualibet aqua simplici possit fieri baptismus. Dominus enim tactu mundissimae suae carnis vim regenerativam contulit aquis. Sed non tetigit nisi aquas jordanis.
Ergo solae illae aquae habent vim regenerativam; et ita non in qualibet aqua potest fieri baptismus.
Praeterea, baptismus non potest fieri nisi in aqua verbo vitae sanctificata. Si ergo baptismus fieret in mari, vel in aliquo fluvio, tota aqua fluminis esset sanctificata; quod videtur absurdum.
Praeterea, quaedam aquae non habent vim abluendi, sed magis deturpant, sicut aquae paludum.
Ergo videtur quod in hujusmodi aquis non possit fieri baptismus.
Sed contra est, quia materia baptismi debet esse communis: quia baptismus est sacramentum maximae necessitatis. Sed hoc non esset, nisi in qualibet aqua baptismus fieri posset. Ergo in qualibet aqua potest fieri baptismus.