Ad tertiam quaestionem dicendum, quod diversitas aquarum quae est per loca et situs, est differentia accidentalis, unde non mutat speciem aquae; et ideo in qualibet aqua hujusmodi, vel maris vel fluminis vel cisternae vel fontis vel stagni, potest fieri baptismus.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus tangendo illam aquam dedit vim regenerativam in tota specie aquae, instituens eam instrumentum baptismi.
Ad secundum dicendum, quod si baptizatur aliquis in mari, sola illa aqua maris pertinet ad baptismum quae potest habere aliquem effectum in baptizato vel lavando vel infrigidando, et non totum mare.
Ad tertium dicendum, quod si aqua paludis esset intantum ingrossata quod recederet a vera raritate aquae non esset baptismus, sicut si esset lutum, alias esset baptismus, quia adhuc species aquae manet.