Ad secundam quaestionem dicendum, quod congruentissime fit trina immersio, tum ad exprimendum in factis fidem trinitatis, tum ad significandum christi sepulturam, cui per baptismum consepelimur, ut patet ex auctoritatibus inductis.
Ad primum ergo dicendum, quod magister exposuit tinctionem per ablutionem. Quamvis autem in trina immersione sit trina intinctio, tamen est una ablutio; sicut etiam in ablutionibus pure materialibus videmus contingere, quod aliquid pluries in aquam immergitur vel aqua perfunditur, antequam ablutio una sit perfecta.
Ad secundum dicendum, quod in fide trinitatis includitur fides unitatis; et ideo in baptismo cum fide trinitatis expressa datur intelligi fides unitatis et in forma verborum per hoc quod singulariter dicitur: in nomine, et in immersione propter similitudinem immersionum. Non autem in fide unitatis includitur fides trinitatis; et ideo congruentius est ut etiam in actu baptismi fides trinitatis exprimatur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis passio christi sit una, tamen christus passus triduo in sepulcro quievit: et hoc baptismus significare debuit trina immersione.