Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non fuit necessarium instituere baptismum post circumcisionem.
Causa enim institutionis baptismi, ut in littera dicitur, est innovatio mentis. Sed circumcisio mentem innovabat, cum peccatum auferret, et gratiam conferret, ut supra dictum est, dist. 1, qu. 2, art. 2, quaestiunc. 5. Ergo non fuit necessarium baptismum instituere.
Praeterea, in sacramentis efficacia respondet significationi. Sed circumcisio expressius significat, ut videtur, ablationem originalis et quantum ad causam ablationis, quae est effusio sanguinis christi et quantum ad causam traductionis, quae est generatio, in membris generationis cum sanguinis effusione facta. Ergo habuit majorem efficaciam quam baptismus; et ita non debuit post eam baptismus institui.
Sed contra, perfectum debet imperfecto succedere.
Sed baptismus est perfectior circumcisione, quia communior est. Ergo debuit post circumcisionem institui.