Ad secundam quaestionem dicendum, quod christus per mortem suam sufficienter satisfecit pro peccatis totius humani generis, etiam si essent multo plura. Et quia homo per baptismum in mortem christi baptizatur, et ei commoritur et consepelitur, ut dicitur Roman. 6, ideo baptismus, quantum in se est, totam efficaciam passionis in baptizatum influit; et propter hoc absolvit non solum a culpa, sed a poena satisfactoria.
Ad primum ergo dicendum, quod per baptismum homo incorporatur christo, et efficitur membrum ejus; et ideo poena quam christus sustinuit, reputatur isti in satisfactionem: quia si patitur unum membrum, omnia alia compatiuntur, ut dicitur 1 corinth. 11; et ideo deus in christo peccata illa punivit, sicut dicitur Isai. 53: posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.
Ad secundum dicendum, quod poena ordinat culpam dupliciter. Uno modo ut satisfaciens; et sic culpa remanet ordinata per satisfactionem christi.
Alio modo ut medicina sanans, vel repraesentans membrum sanabile, et sic culpa in baptizatis ordinatur ut sanata per gratiam oppositam.
Ad tertium dicendum, quod quamvis eucharistia sit memoriale passionis christi, non ordinatur tamen ad hoc quod per ipsam homo regeneretur in membrum christi crucifixi, sed ut jam regeneratus ei adhaereat, et in ipso perficiatur; et ideo non est similis ratio de baptismo et eucharistia.