Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod baptismus universaliter aufert in eo qui non ficte accedit, culpam personam inficientem, quam invenit, ut dictum est, et sic accedit ad terminum. Ea autem quae in termino sunt, intensionem non recipiunt; et ideo quantum ad remotionem culpae, aequalem effectum habet in omnibus baptismus; et similiter est de poena personali, quae respondet culpae originali prout est inficiens personam, scilicet carentia divinae visionis.
Sed contra aliam poenam ex principiis naturae corruptae consequentem, sicut est concupiscentia vel fomes, remedium adhibetur in baptismo, ut non dominentur per gratiam in baptismo collatam; et ideo simile est de poena illa et de gratia.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc non est de efficacia baptismi quod non tot peccata destruit in uno quot in alio: in quolibet enim destruit omnia quae invenit.
Ad secundum dicendum, quod illa objectio procedit de secunda poena, quae habet reprimi per baptismum ex parte gratiae collatae.