Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nulla indispositio voluntatis humanae possit effectum baptismi impedire. Ea enim quae sunt a natura, sunt magis permanentia quam ea quae sunt a voluntate. Sed originale est peccatum naturae, quod baptismi effectum non impedit. Ergo nec aliqua indispositio voluntatis baptismum in suo effectu impedire potest.
Praeterea, in naturalibus indispositio materiae non impedit effectum agentis totaliter, nisi quando contraria dispositio quae est in materia, est fortior quam virtus agentis, sicut patet de aquositate lignorum per comparationem ad calorem ignis. Sed virtus divina, quae in sacramentis secretius operatur salutem, ut Augustinus dicit, est potentior qualibet indispositione nostrae voluntatis.
Ergo non potest propter indispositionem voluntatis effectus baptismi totaliter tolli.
Praeterea, baptismus, sicut et alia sacramenta, instrumentum est divinae misericordiae operantis salutem. Sed divina misericordia operans salutem etiam voluntatem in bonum mutat per gratiam praevenientem. Ergo et baptismus indispositionem voluntatis magis tollit quam ab ea impediatur.
Sed contra, Rom. 2, super illud: sine poenitentia sunt dona dei et vocatio, dicit Ambrosius, quod gratia dei in baptismo non requirit nisi solam fidem et contritionem. Sed per haec duo tollitur omnis contrarietas voluntatis ad gratiam. Ergo requiritur ad baptismum ut indispositio voluntatis tollatur.
Praeterea, secundum Augustinum, qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Sed ille qui habet indispositam voluntatem, non cooperatur deo, immo magis in contrarium operatur. Ergo in baptismo non justificatur.