Ulterius. Videtur quod hujusmodi voluntatis indispositio non debeat dici fictio. Secundum enim unumquodque genus peccati contingit voluntatem esse indispositam ad baptismalis gratiae susceptionem.
Sed fictio est speciale peccatum, quia opponitur speciali virtuti, scilicet veritati, ut patet per philosophum in 4 ethic.. Ergo non debet dici universale impedimentum baptismalis gratiae.
Praeterea, Augustinus dicit, quod fictus est qui non credit. Sed sicut in baptismo datur fides, ita et aliae virtutes, et praecipue caritas, per quam aliquis fit filius dei. Ergo fictio non magis debet poni impedimentum baptismi, quam opposita aliarum virtutum.
Praeterea, secundum Augustinum aliquo modo fictus est qui indevotus accedit. Sed indevotio potest esse sine peccato mortali; talis autem non habet aliquod impedimentum baptismi. Ergo impedimentum baptismi non debet dici fictio.
Praeterea, secundum Augustinum, alio modo dicitur fictus qui aliter celebrat. Sed qui non servat formam ecclesiae, non confert sacramentum, neque suscipit. Ergo talis fictio non est sacramenti impedimentum.
Praeterea, fictus alio modo ab Augustino dicitur qui contemnit suscipere. Sed talis non suscipit.
Ergo talis fictio non impedit sacramenti effectum.