Ulterius. Videtur quod recedente fictione baptismus effectum non consequatur. Opus enim mortuum nunquam vivificatur, ut infra, dist. 14, dicetur.
Sed opus mortuum dicitur quod in peccato mortali factum est. Cum ergo ficte accedens ad baptismum, in peccato mortali sit, baptismus ille nunquam vivificari poterit, ut ei gratiam conferat.
Praeterea, effectus baptismi est ab omni culpa et poena absolvere. Sed hoc non accidit recedente fictione: quia a poena peccatorum quae post baptismum commisit, non absolvitur alias esset majoris efficaciae in ficte accedentibus quam in aliis, quibus ad deletionem sequentium peccatorum baptismus non operatur. Ergo recedente fictione baptismus non habet suum effectum.
Praeterea, sicut aliquis ficte accedit ad baptismum, ita etiam ad eucharistiam. Sed recedente fictione eucharistiae effectum non percipit qui prius fictus accesserat. Ergo nec etiam recedente fictione aliquis baptismi effectum percipit.
Sed contra, remota causa removetur effectus.
Sed causa impediens effectum baptismi erat fictio.
Ergo remota fictione baptismus effectum suum habebit.
Praeterea, cuilibet culpae in statu viae potest remedium adhiberi. Sed contra originalem culpam non est aliud remedium quam baptismus. Ergo cum ficte accedentibus originale non remittatur, oporteret baptismum iterari si recedente fictione baptismus effectum suum non haberet quod est inconveniens et haereticum.