Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in baptismo imprimitur character, qui est immediata causa disponens ad gratiam; et ideo, cum fictio non auferat characterem, recedente fictione, quae effectum characteris impediebat, character, qui est praesens in anima, incipit habere effectum suum; et ita baptismus recedente fictione, effectum suum consequitur.
Ad primum ergo dicendum, quod baptismus non habet efficaciam solum ex opere operante sed magis ex opere operato, quod est opus dei et non hominis; et ideo non potest esse mortuum.
Ad secundum dicendum, quod baptismus recedente fictione habet illum effectum quem prius habuisset, si fictio non fuisset; et ideo peccata praecedentia baptismum remittit et quo ad culpam et quo ad poenam; sed peccata sequentia remittuntur virtute contritionis quae fictionem amovet, quantum ad culpam, sed non quantum ad poenam totaliter.
Ad tertium dicendum, quod in eucharistia non imprimitur character cujus virtute possit aliquis virtutem sacramenti percipere fictione recedente; et ideo non est simile.