Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod proprie loquendo, unum est tantum baptisma, quod in aqua celebratur sub determinata forma verborum, de qua dominus dicit Matth. Ult., 19: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Alia autem dicuntur baptismata per ordinem ad illud baptisma; et hoc tripliciter. Primo dicitur aliquid baptisma quasi signum hujus baptismi; et sic diluvium dicitur baptismus, inquantum significat nostrum baptismum quantum ad salvationem spiritualis vitae ex salvatione humani generis tunc facta in arca, ut patet 1 Petr. 3, et transitus maris rubri, qui significat baptismum nostrum quantum ad liberationem a servitute Daemonum, ut dicitur 1 corinth. 10 et ablutiones quae fiebant in lege, quae significant nostrum baptisma quantum ad purgationem peccatorum quae in ipso fit. Alio modo dicitur baptisma quasi causa aliqua nostri baptismi; et sic baptismus joannis dicitur baptisma ut disponens ad nostrum baptisma; et baptisma quo christus baptizatus est, ut dans efficaciam nostro baptismo. Alio modo dicitur aliquid baptismus secundum proportionem ad eumdem effectum; et sic dicitur baptismus poenitentiae et baptismus sanguinis de quibus magister hic loquitur: vel quantum ad effectum secundarium, qui est consummatio in bono; et sic dicitur baptismus spiritus, de quo dicitur Act. 1. Et haec novem genera baptismatum ponit Damascenus; sed magister hic tangit illa tantum quae habent convenientiam cum sacramento baptismi in principali effectu.
Ad primum ergo dicendum, quod baptismus sanguinis et baptismus poenitentiae habent vim eamdem regenerandi cum baptismo aquae; quia baptismus sanguinis et poenitentiae non valent ad regenerationem nisi ei qui habet baptismum aquae in proposito, scilicet quando articulus necessitatis non contemptus religionis sacramentum excludit, ut in littera dicitur, et sic quodammodo agunt in VI baptismi aquae.
Ad secundum dicendum quod alia sacramenta non sunt tantae necessitatis sicut baptismus; et ideo non oportuit quod haberent aliqua supplentia cum articulus necessitatis sacramentum excludit.
Ad tertium dicendum, quod duo baptismata de quibus magister facit mentionem in littera, non conveniunt cum baptismi sacramento in significando, sed solum in causando; et ideo non proprie possunt dici sacramenta: propter quod in littera dicitur quod tales suscipiunt rem sacramenti sine sacramento.