Ad secundam quaestionem dicendum, quod aliquid dicitur ad salutem dupliciter.
Uno modo simpliciter et absolute; et sic baptismus poenitentiae sine baptismo aquae non sufficit ad salutem. Alio modo secundum quid et in casu; et sic sufficit, quando articulus necessitatis sacramentum excludit ne actu percipi possit. Tunc enim quamvis sit poenitentia sine baptismo in actu est tamen cum desiderio et proposito baptismi; et voluntas pro facto reputatur ei qui non habet tempus operandi.
Ad primum ergo dicendum, quod eadem ratio est de charactere baptismali, et de ablutione aquae exteriori: quia utrumque simpliciter est necessarium ad salutem, sed in casu sufficit propositum, quando articulus necessitatis sacramentum excludit.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet bene, si baptismus poenitentiae esset simpliciter et absolute ad salutem sufficiens.
Ad tertium dicendum, quod quamvis puerorum aetas sit magis miserabilis, tamen oportet si salvari debeant, quod in eis aliqua causa salutis sit.
Et quia per proprium motum liberi arbitrii salvari non possunt, oportet quod per sacramentum baptismi salventur. Plus enim valet adulto fides propria, quam parvulo fides aliena. Quod enim aliquando fides aliena puero ad salutem sufficiebat cum aliqua protestatione hoc erat inquantum illa protestatio habebat vim sacramenti quam nunc habet baptismus aquae.