First reprinting 1969, johnson reprint corporation pnnted in the united states of america
Ex s. congr. episc. et regularium
256 e x s . c . i n d u l g e n t i a r u m
Mani, et detur decretum in una bisinianen. diei 23 maii 1846.
400 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Secgoyien. seu ord. s. benedicti 423
424 seccotien. seu ord. s. benedicti
S e c c o v i e n . s e u o r d . s . b e n e d i c t i 425
426 seccovien. seu ord. s. benedicti
438 a p p e n d i x i i . sacra porro eadem congrega-
Torum elata voce pronuncietur ab una ex monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 decretum collegii quitoaní legibus ferendis praepositi.
Signum crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. atque ita declaravit et rescripsit. die 20 au- gusti 1880.
Ad iii. pro gratia, et ad men- tem: mens est ut altari imponatur ampla umbella vulgo baldacchino.
644 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Ex actis consistorialibus 6 4 5
LITTERAE 259
T i m i sunt, quibus nuptiae nulla habita Ecclesiae legum ratione ineuntur, unde similis patribus propagatur proles, atque ita pas- sim apud hoc genus hominum oblivione delentur christiani mores*, pèssimi quique inolescunt.
Haec omnia Nos reputantes animo, ac miseram tot hominum vicem dolentes, quos quasi oves pastore destitutas deerrare cogno- scimus per avia abrupta et infesta locorum, simulque cogitantes Pastoris aeterni caritatem et monita, Nostri muneris esse duxi- mus, omnem quam possumus eis opem afferre, salubria pascua pa- rare, ac omni qua datur ratione, eorum bono et saluti consulere. <Quod eo libentius aggressi sumus, quod caritas hominum, quos ea- dem ac Nos regio tu l i t , ad id proniores faciat, ac certa spes te- neat, nunquam deforet Nobis studia vestra operamque adiutricem. Quapropter curavimus, ut in sacro Consilio christiano nomini pro- pagando hac super re consultatio haberetur, eique mandavimus, ut quaesitis et diligenter expensis remediis, quibus tot mala et incommoda possint depelli, sin minus, allevari, quod maxime e re foret proponeret Nobis, utrumque spectans, ut animarum saluti prodesset, atque migrantium molestias, quatenus fieri posset, le- niret. Cum vero causa potissima invalescentium malorum in eo sit, quod infelicibus illis desit sacerdotale ministerium, per quod cae- lestis gratia impertitur et augetur, plures ex Ital ia presbyteros istuc mittere decrevimus, qui conterráneos suos noto solentur al- loquio ; doctrinam fidei ac vitae christianae praecepta doceant igno- rata aut neglecta, sacramentorum apud eos salutari ministerio fungantur, succrescentem sobolem ad religionem, et humanitatem informent, omnes demum ex quovis ordine, consilio ac ope iuvent, -cunctisque foveant curae sacerdotalis officiis. Quo id commodius ac plenius effici posset, per l itteras Nostras XVII Kalendas Décembres anno superiore datas sub annulo Piscatoris, Apostolicum Sacerdo- tum Collegium Placentiae Episcopali in Sede, curante Ven. Fratre Iohanne Baptista Placentinorum Episcopo constituimus, quo eccle- siastici viri quos Christi caritas urget, ex Italia conveniant, ut i i s excolantur studiis, iis exerceantur muneribus eaque disciplina, per quam strenue et feliciter penes dissitos Italiae cives legatione pro Christo fungantur, et idonei, fiant dispensatores mysterio- rum Dei.
Inter alumnos autem huius Collegii, quod quasi Seminarium ha- beri volumus ministrorum Dei ad salutem Italorum Americam in- colentium, iuvenes etiam a vestris regionibus, i tal is parentibus