Ad secundam quaestionem dicendum, quod potestatem excellentiae deus homini puro conferre potuit, sed tamen non fuit decens, ne spes in homine poneretur, et ut ecclesiae unum caput esse ostenderet, a quo omnia membra spiritualem sensum et motum reciperent.
De illis quae sunt necessaria ad perfectionem hominis vel quantum ad esse naturae vel quantum ad esse gratiae. Non enim oportet quod deus homini dederit omnem gratiam gratis datam quam dare potest: quia divisiones gratiarum sunt, et dat unicuique sicut vult; 1 corinth., 12.
Ad secundum dicendum, quod ad hoc quod homo purus cooperaretur deo in interiori emundatione modo praedicto non oportet quod haberet efficaciam infinitam in merendo, quamvis christus quodammodo habuerit infinitatem in merendo: quia non cooperaretur respectu omnium, nec ita plene sicut christus.
Ad tertium dicendum, quod gratia capitis in christo distinguitur a gratia unionis: quamvis ex ipsa unione per quamdam condecentiam plenitudo omnis gratiae, et capitis et singularis personae in illa anima fuerit. Nec tamen sequitur, si alicui quantum ad aliquid potestas excellentiae conferretur, puta quod in nomine ejus baptismus daretur vel quod meritum ejus aliquo modo operaretur ad effectum baptismi in illo baptizato, quod esset simpliciter caput.