Ad quartam quaestionem dicendum, quod quicumque in peccato mortali existens, exhibet se ministrum ecclesiae in quocumque spirituali, peccat, secundum quorumdam opinionem satis probabilem, et quae per auctoritatem dionysii, confirmatur, ut infra dist. 24, quaest. 1, art. 3, quaestiunc. 1, melius ostendetur; et ideo sacerdos baptizans cum solemnitate, ministrum ecclesiae se exhibens, peccat mortaliter; si autem simpliciter baptizet in articulo necessitatis, non quasi minister ecclesiae, sed sicut vetula baptizare posset, non peccat.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas Augustini non multum cogit, quia loquitur de opportunitate congruentiae; et praeterea loquitur de illis qui baptizant ut ministri ecclesiae; unde subdit: justos oportet esse tanti judicis ministros.
Ad secundum dicendum, quod secus est de eucharistia: quia illud sacramentum nunquam nisi a ministris ecclesiae perfici potest; et ideo semper aliquis celebrans illud sacramentum, ministrum ecclesiae se exhibet.
Ad tertium dicendum, quod quamvis ex officio competat sibi quod baptizet, tamen officium suum debet juste exercere, sicut dicitur Deut. 16, 20: juste quod justum est exequeris.
Ad quartum dicendum, quod ipse non est perplexus: quia potest conteri de peccato, et tunc baptizare et conficere.