Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sanctificatus in utero debet baptizari, propter tres rationes. Primo propter acquirendum characterem, quo annumeretur ad populum dei, et quasi deputetur ad percipienda divina sacramenta.
Secundo, ut per baptismi perceptionem passioni christi etiam corporaliter conformetur. Tertio propter bonum obedientiae: quia praeceptum de baptismo omnibus datum est, et ab omnibus impleri debet, nisi articulus necessitatis sacramentum excludat.
Ad primum ergo dicendum, quod baptismus quantum ad aliquid extensive excedit sanctificationem: quia in baptismo imprimitur character, et corporaliter homo morti christi configuratur: quamvis intensive in sanctificatione amplior gratia fortassis praebeatur; et ideo non fit injuria sanctificationi, si sanctificatis baptismus conferatur.
Ad secundum dicendum, quod non totum quod facit baptismus, factum est per sanctificationem, quia non imprimit characterem; et ideo non frustra baptismus additur, in quo etiam sanctificatis gratia augetur.
Ad tertium dicendum, quod per medicinam corporalem nihil addi posset ad salutem eorum quos christus curaverat; et ideo non est similis ratio.