Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intentio baptizantis non requiritur ad baptismum.
Intentio enim non requiritur ad opus nisi in principali agente, qui praestituit finem, et per imperium suum alios movet ad finem intentum a se. Sed sacerdos baptizans non est principale agens, sed instrumentale, ut dictum est supra. Ergo non requiritur ejus intentio ad baptismum.
Praeterea, intentio hominis non est alicui certa nisi sibi. Si ergo requiratur intentio ad baptismum, non erit certum de aliquo quod sit baptizatus, nisi apud eum qui baptizavit; et hoc est inconveniens quod homo sit in tanto dubio salutis.
Praeterea, sicut Augustinus dicit, ebriosus et furiosus baptizare possunt.
Sed isti, ut videtur, non possunt habere intentionem, quia privantur usu rationis. Ergo intentio non requiritur ad baptismum.
Praeterea, intentio cognitionem requirit. Sed frequenter et de facili cogitatio ad alia rapitur.
Ergo frequenter baptismus impediretur.
Sed contra, ea quae fiunt praeter intentionem, sunt casualia. Sed hoc sacramentis non competit, cum habeant determinatos effectus, et determinatas causas. Ergo requiritur intentio in baptismo, et in aliis sacramentis.
Praeterea, opera quae fiunt a voluntate, determinantur et specificantur intentione. Unde Ambrosius dicit quod affectus tuus operi tuo imponit nomen; et in Glossa, Matth. 12, dicitur: quantum intendis, tantum facis. Sed baptizare est actus voluntarius. Ergo requiritur in ipso intentio ex parte baptizantis.