Ulterius. Videtur quod requiratur intentio recta. Requiritur enim intentio faciendi quod facit ecclesia. Sed hoc intendere est rectae intentionis.
Ergo ad baptismum requiritur recta intentio.
Praeterea, in omnibus ad quae requiritur intentio, ita est quod per pravam intentionem vitiantur.
Sed baptismus, dummodo detur, non potest esse pravus, ut in praecedenti distinctione dictum est. Ergo videtur quod prava intentio non possit conferre baptismum.
Sed contra, baptismus non impeditur ex malitia baptizantis. Sed perversa intentio pertinet ad malitiam baptizantis. Ergo perversa intentio in aliis non impedit baptismi effectum.