Ulterius. Videtur quod intentio vel voluntas non requiratur in baptizato. Baptismus enim contra peccatum originale datur. Sed peccatum originale praeter voluntatem et intentionem contrahitur.
Ergo intentio et voluntas non requiruntur ad baptismum in baptizando.
Praeterea, pueri, dormientes et amentes possunt baptizari, ut supra, dist. 4, quaest. 3, art. 1, quaestiunc. 2 et 3, dictum est. Sed illi carent intentione baptismi. Ergo ad baptismum non requiritur intentio ex parte baptizandi.
Praeterea, unaquaeque res per eadem corrumpitur et fit, contrarie tamen facta, ut dicitur in 2 ethic.. Si ergo intentione baptizandi fieret baptismus, tunc intentione ipsius character baptismalis deleri posset; quod falsum est.
Sed contra, in baptismo fit quoddam spirituale connubium animae ad deum. Sed in conjugio requiritur consensus. Ergo et in baptismo.
Praeterea, baptismi effectus magis impeditur ex parte baptizati quam baptizantis: quia malitia baptizantis non impedit receptionem gratiae in baptismo, quae impediri potest per malitiam recipientis sacramentum. Sed defectus intentionis ex parte baptizantis impedit sacramentum. Ergo multo fortius defectus intentionis ex parte baptizati.