Ad secundam quaestionem dicendum, quod rectum est cujus medium non exit ab extremis. Sacramentum autem baptismi est quo mediante acquiritur effectus baptismi in anima baptizati; unde tunc est recta intentio quando baptizans seu baptizatus sacramentum ordinat ad effectum sacramenti, qui est salus. Si ergo intentio adsit in baptizante, quia intendit sacramentum conferre; sed desit rectitudo, quia ordinat sacramentum ad finem indebitum; non propter hoc in recipiente impeditur perceptio sacramenti, quia ad hoc fertur intentio baptizantis; neque effectus sacramenti, quia mundatio interior a ministro non est, unde ejus intentio ad hoc nihil facit. Si autem in baptizato sit intentio percipiendi sacramentum, sed desit rectitudo intentionis, recipit quidem quod intendit sacramentum, sed non rem sacramenti: quia obicem per pravam intentionem spiritui sancto ponit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ad sacramentum requiratur intentio faciendi quod facit ecclesia, non tamen requiritur quasi de necessitate sacramenti existens, facere quod facit ecclesia propter hoc quod ecclesia facit: et in hoc consistit rectitudo intentionis.
Ad secundum dicendum, quod baptismus non habet bonitatem ex ministro, sicut alia operatio voluntaria habet bonitatem ex operante; et ideo non est simile.