Ad secundam quaestionem dicendum, quod dum haereticus vel quicumque infidelis debitam formam servet, et intentionem baptizandi habeat, verum sacramentum confert: quia baptismus non habet efficaciam ex merito baptizantis, sed ex merito christi, quod operatur in baptizato per fidem propriam in adultis, vel per fidem ecclesiae in pueris.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ille qui non credit baptismum esse sacramentum, aut habere aliquam spiritualem virtutem, non intendat dum baptizat conferre sacramentum; tamen intendit facere quandoque quod facit ecclesia, etsi illud reputet nihil esse; et quia ecclesia, aliquid facit, ideo ex consequenti et implicite intendit aliquid facere, quamvis non explicite.
Ad secundum dicendum, quod quamvis haereticus per fidem rectam non sit membrum ecclesiae, tamen inquantum servat morem ecclesiae in baptizando, baptismum ecclesiae tradit; unde regenerat filios christo et ecclesiae, non sibi vel haeresi suae. Sicut enim Jacob genuit filios per liberas et ancillas, ita christus per catholicos et haereticos, bonos et malos, ut Augustinus dicit contra donatum ubi supra.
Ad tertium dicendum, quod non requiritur fides personalis offerentium puerum ad baptismum, nec alicujus personae determinatae, sed solum fides ecclesiae militantis; quam non est possibile deficere totaliter, deo sic ordinante, qui dixit, matth.
Ult., 20: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Si tamen deficeret, illud suppleret quod de fide remansit in ecclesia triumphante, scilicet visio: nec offerens puerum ad baptismum in persona sua dicit, credo, sed in persona pueri, ut sit sensus: credo, idest, sacramentum fidei praesto sum recipere.