First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Pnnted in the United States of America
EX S. CONGR. EPISC. ET REGULARIUM
256 E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M
mani, et detur Decretum in una Bisinianen. Diei 23 Maii 1846.
400 EX A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
SECGOYIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI 423
424 SECCOTIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI
S E C C O V I E N . S E U O R D . S . B E N E D I C T I 425
426 SECCOVIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI
438 A P P E N D I X I I . Sacra porro eadem Congrega-
torum elata voce pronuncietur ab una ex Monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 DECRETUM Collegii Quitoaní Legibus ferendis praepositi.
signum Crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. Atque ita declaravit et rescripsit. Die 20 Au- gusti 1880.
Ad III. Pro gratia, et ad men- tem: Mens est ut Altari imponatur ampla Umbella vulgo Baldacchino.
644 EX A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 6 4 5
LITTERAE 327
rit quod cuique possit, ut aliorum spoliis facultatem quaerat beate vivendi. Nec potestas ulla frenos est habitura tantos, ut satis co- hibere incitatas cupiditates queat; consequens enim est, ut vis fran- gatur legum et omnis debilitetur auctoritas, si summa atque ae- terna ratio iubentis vetantis Dei repudietur. Ita perturbari fundi- tus necesse est civilem hominum societatem, inexplebili cupiditate ad perenne certamen impellente singulos, contendentibus aliis quae- sita tueri, aliis concupita adipisci.
Huc ferme nostra inclinat aetas. - Est tamen, quo consolari conspectum praesentium malorum, animosque erigere spe meliore possimus. Deus enim creavit ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum (1). Sed sicut omnis hic mundus non ali- ter conservari nisi numine providentiâque eius potest, cuius est nutu conditus, ita pariter sanari homines sola eius virtute queunt cuius beneficio sunt ab interitu ad vitam revocati. Nam humanum genus semel quidem Iesus Christus, profuso sanguine, redemit, sed perennis ac perpetua est virtus tanti operis tantique muneris: et non est in alio aliquo salus (2). Quare qui cupiditatum popula- rium crescentem flammam nituntur oppositu legum extinguere, ii quidem pro iustitia contendunt: sed intell igant, nullo se fructu aut certe perexiguo laborem consumpturos, quamdiu obstinaverint animo respuere virtutem Evangelii , Ecclesiaeque nolle advocatam operam. In hoc posita malorum sanatio est, ut , mutatis consiliis, et privatim et publice remigretur ad Iesum Christum, christia- namque vivendi viam.
Iamvero totius vitae christianae -summa et caput est, non in- dulgere corruptis saeculi moribus, sed repugnare ac resistere con- stanter oportere. Id auctoris fidei et consummatoris Iesu omnia dicta et facta, leges et instituta, vita et mors declarant. Igitur quantumvis pravitate naturae et morum longe trahamur alio, cur- ramus oportet ad propositum nobis certamen armati et parati eo- dem animo eisdemque armis, quibus Ille, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem (3). Proptereaque hoc primum videant homines atque intell igant quam sit a professione christiani nominis alienum persequi, ut i mos est, cuiusquemodi voluptates, horrere comites vir- tut is labores, nihilque recusare sibi, quod sensibus suaviter deli- cateque blandiatur. Qui sunt Christi, carnem suam crucifixe-
(1) Sap. I , 14.
(2) Act. i v , 12.
(¿0 Heb. X I I , I , 2.