Ad secundam quaestionem dicendum, quod in baptismo duo considerantur; scilicet substantia sacramenti, et solemnitas; et quantum ad substantiam sacramenti non est aliquod tempus determinatum ad baptismum; immo quolibet die et qualibet hora baptismus celebrari potest. Sed solemnis celebratio baptismi in ecclesia habet tempus deputatum, scilicet duplex sabbatum, de quo in littera dicitur; cujus ratio est, quia baptismus habet efficaciam ex duobus; scilicet ex virtute spiritus sancti; et ideo in vigilia Pentecostes celebratur solemniter baptismus: item ex passione christi, cujus morti aliquis configuratur per baptismum quasi consepultus christo in mortem, ut dicitur, Rom. 6; et ideo celebratur solemniter in die sepulturae christi, idest in vigilia Paschae.
Ad primum ergo dicendum, quod in necessitate non oportet expectare ista duo tempora. Unde dicitur, de consecr., dist. 3: de catechumenis baptizandis in decretum est ut in paschali festivitate vel Pentecostes veniant ad baptismum; in ceteris autem solemnitatibus infirmi tantum debent baptizari.
Et quia pueri infirmi computantur propter naturae imbecillitatem, et propter periculum damnationis, a qua non possunt aliter liberari; ideo nunc ipsi pueri baptizantur ut in pluribus, et non expectantur haec duo tempora, sicut in adultis expectari solebant.
Ad secundum dicendum, quod in festo nativitatis recolitur nativitas domini secundum carnem.
Nos autem non efficimur fratres ejus nativitate carnis, sed spiritus; et ideo non oportet quod tunc baptismus celebretur.
Ad tertium dicendum, quod per baptismum christi est tantum materia praeparata ad actum baptismi; sed virtus agens in baptismo est meritum passionis christi, et virtus spiritus sancti. Et quia agens in omnibus est principalius quam materia, ideo potius in duobus determinatis temporibus baptismus celebrari debet quam in epiphania. Tamen ideo non est specialiter institutum baptismum celebrari in die illa, ut excluderetur error quorumdam, qui dicebant, nunquam baptismum, posse conferri nisi in die illa qua dominus baptizatus est.
Ad quartum dicendum, quod homo in baptismo configuratur passioni christi per modum cujusdam consepelitionis, ut apostolus, Rom. 6, dicit; et ideo in die sepulturae congruentius fit quam in die passionis.