First reprinting 1969, johnson reprint corporation pnnted in the united states of america
Ex s. congr. episc. et regularium
256 e x s . c . i n d u l g e n t i a r u m
Mani, et detur decretum in una bisinianen. diei 23 maii 1846.
400 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Secgoyien. seu ord. s. benedicti 423
424 seccotien. seu ord. s. benedicti
S e c c o v i e n . s e u o r d . s . b e n e d i c t i 425
426 seccovien. seu ord. s. benedicti
438 a p p e n d i x i i . sacra porro eadem congrega-
Torum elata voce pronuncietur ab una ex monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 decretum collegii quitoaní legibus ferendis praepositi.
Signum crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. atque ita declaravit et rescripsit. die 20 au- gusti 1880.
Ad iii. pro gratia, et ad men- tem: mens est ut altari imponatur ampla umbella vulgo baldacchino.
644 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Ex actis consistorialibus 6 4 5
328 LITTERAE
runt cum vitiis et concupiscentiis (1): ita ut consequens sit, Chri- st i non esse, in quibus non exercitatio sit consuetudoque patiendi cum aspernatione mollium et delicatarum voluptatum. R ev ix i t enim homo infinita Dei bonitate in spem bonorum immortalium, unde exciderat, sed ea consequi non potest, nisi ipsis Christi ve- stigiis ingredi conetur, et ccgi ta tione exemplorum eius mentem suam moresque conformet. Itaque non consilium sed officium, ne- que eorum dumtaxat, qui perfectius vitae optaverint genus sed plane omnium est, mortificatione Iesu in corpore quemque suo circumferre (2). - Ipsa naturae lex, quae iubet hominem cum virtute vivere, qui secus posset salva consistere? Deletur enim sacro baptismate peccatum, quod est nascendo contractum, sed stir- pes distortae ac pravae, quas peccatum insevit, nequaquam tollun- tur. Pars hominis ea, quae expers rationis est, etsi resistentibus viriliterque per Iesu Christi gratiam repugnantibus nocere non possit, tamen cum ratione de imperio pugnat, omnem animi statum perturbat, voluntatemque tyrannice a virtute detorquet tanta vi, ut nec vit ia fugere nec officia servare sine quotidiana dimicatione possimus. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel forni* tem, haec sancta synodus fatetur ac sentit, quae cum ad ago- nem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Iesu Christi gratiam repugnantibus non valet; quinimo qui legitime certaverit coronabitur (3). - Est in hoc certamine gradus forti- tudinis, quo virtus non perveniat nisi excellens, eorum videlicet, qui in profiigandis motibus a ratione aversis eo usque proiecerunt ut caelestem in terris vitam agere propemodum videantur. Esto, paucorum sit tanta praestantia: sed, quod ipsa philosophia veterum praecipiebat, domitas habere cupiditates nemo non debet: idque ii maiore etiam studio, quibus rerum mortalium quotidianus usus ir* ritamenta maiora suppeditat: nisi qui stulte putet, minus esse vi- gilandum ubi praesentius imminet discrimen, aut, qui gravius ae- grotant, eos minus egere medicina. - Is vero, qui in eiusmodi conflictu suscipitur, labor magnis compensatur, praeter caelestia atque immortalia,, bonis: in primis quod isto modo, sedata pertur- batione partium, plurimum restituitur naturae de dignitate pri- stina. Hac enim lege est atque hoc ordine generatus homo, ut ani- mus imperaret corpori, appetitus mente consilioque regerentur: eo-
(1) Galat. v, 24.
(2) I I Cor. I V , 10.
(3) Conc. Trid. Sess. v, can. 5.