Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum confirmationis non habeat formam.
Sacramenta enim a christo descenderunt. Sed christus non legitur aliqua forma usus, manus imponens.
Ergo cum illa manus impositio confirmationem designet, videtur quod confirmationis sacramentum non habeat aliquam formam.
Praeterea, apostoli etiam leguntur per manus impositionem spiritum sanctum dedisse.
Sed illa manus impositio, ut sancti dicunt, fuit confirmatio illorum quibus manus imponebant.
Ergo cum non legatur eos sub aliqua forma verborum manus imposuisse, sicut leguntur in nomine christi baptizasse, videtur quod hoc sacramentum non habeat formam.
Praeterea, sacramenta quae habent formam, sub eisdem verbis apud omnes perficiuntur. Sed sacramentum confirmationis non perficitur eisdem verbis apud omnes. Dicunt enim quidam: consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Quidam autem dicunt: chrismate sanctificationis.
Ergo hoc sacramentum non habet aliquam formam.
Sed contra est quod magister dixit in 1 dist., quod duo sunt in quibus sacramenta consistunt, verbum, et res. Verba autem ad formam pertinent.
Praeterea, Augustinus dicit: accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.