Ulterius. Videtur quod idem sit character confirmationis per essentiam, et baptismi. Quia ad eamdem formam seu speciem non potest esse nisi una assimilatio. Sed in trinitate, ut Hilarius dicit, est species indifferens.
Ergo cum character sit signum assimilans trinitati, videtur quod character confirmationis non possit esse alius a charactere baptismi.
Praeterea, in corporibus ita est quod duo characteres non possunt esse in eadem parte. Sed characteris subjectum est una pars animae, ut supra dictum est. Ergo post primum characterem non potest alius character superaddi.
Praeterea, ad ea quae se necessario consequuntur, aliquis eodem charactere ascribitur; sicut idem character est in sacerdote ad confitendum et ad absolvendum. Sed confessio fidei, cujus sacramentum est confirmatio, consequitur de necessitate ad fidem, cujus sacramentum est baptismus; quia corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem; Rom. 10, 10. Ergo idem character est in baptismo et in confirmatione.
Sed contra, character est proprius effectus sacramenti et immediatus. Sed diversarum causarum proprii effectus sunt diversi. Cum ergo baptismus et confirmatio sint diversa sacramenta, et characteres impressi erunt diversi.
Praeterea, ideo baptismus iterari non potest, quia character est indelebilis. Si ergo idem esset character baptismi et confirmationis, post baptismum confirmatio non adderetur.