Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia gratum faciens, in confirmatione non conferatur.
Gratia enim gratum faciens ordinatur contra culpam, et non contra poenam. Sed confirmatio ordinatur contra poenam, et non contra culpam; quia ille qui confirmatur jam non est impius, per baptismum justificatus. Ergo non recipit gratiam gratum facientem.
Praeterea, baptismus non habet minus ordinem ad gratiam gratum facientem quam confirmatio.
Sed ille qui prius habuit gratiam, per baptismum non accipit gratiam gratum facientem.
Ergo cum confirmatus jam habeat gratiam quam in baptismo suscepit, sicut patet in pueris, videtur quod in confirmatione gratia gratum faciens non conferatur.
Praeterea, ad id quod potest fieri in mortali peccato non requiritur gratia gratum faciens.
Sed aliqui in peccato mortali existentes possunt fortiter nomen christi confiteri. Ergo cum confirmatio sit sacramentum confessionis christi, videtur quod non detur ibi gratia gratum faciens.
Sed contra, sacramentum novae legis efficit quod figurat. Sed per unctionem chrismatis significatur unctio gratiae. Ergo in confirmatione gratia gratum faciens confertur.
Praeterea, in littera dicitur, quod ibi datur spiritus sanctus. Sed in primo libro, dist. 16, qu. 1, art. 2, dictum est, quod missio spiritus sancti non est sine gratia gratum faciente. Ergo in confirmatione datur gratia gratum faciens.