Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus debuerit sacramentum confirmationis accipere.
Sacramentum enim confirmationis confert majorem plenitudinem gratiae quam baptismus. Sed christus baptizari voluit, ut tactu mundissimae suae carnis efficaciam baptismo praeberet. Ergo similiter debuit confirmationem accipere.
Praeterea, confirmatio ad hoc datur ut homo in confessione veritatis usque ad mortem firmiter stet. Sed christus dedit omnibus exemplum pro veritate moriendi. Ergo hoc sacramentum maxime debuit accipere.
Sed contra, confirmatur quod infirmum est.
Sed infirmitas spiritualis in christo non fuit. Ergo nec confirmari debuit.