Ulterius. Videtur quod haec verba sine aliis quae in canone Missae dicuntur, non habeant vim conficiendi. Quia in hoc sacramento requiritur intentio faciendi quod facit ecclesia; et sic intentio debet esse secundum statuta ecclesiae regulata.
Sed proferens haec verba tantum, non servat ecclesiae statuta. Ergo non conficit.
Praeterea, verba quibus fit consecratio, per se prolata, ad personam dicentis referuntur. Sed conversio panis et vini non fit in corpus et sanguinem dicentis, sed in corpus et sanguinem christi.
Ergo sine verbis praemissis, quibus verba formae determinantur ad personam christi, scilicet: qui pridie quam pateretur etc., non potest fieri conversio.
Praeterea, si verbis praedictis tantum posset fieri consecratio, tunc aliquis in periculo mortis existens, posset licite sine verbis praecedentibus conficere, sicut aliquis in necessitate potest baptizare omissis illis quae sunt ad decorem sacramenti.
Sed hoc nunquam licet. Ergo sine verbis aliis ista non habent vim convertendi.
Sed contra est quod Ambrosius dicit: sacramentum istud quod accipis, sermone domini conficitur; et loquitur de verbis praedictis. Ergo sine aliis ista prolata habent vim conficiendi.
Praeterea, virtus conversiva sequitur significationem verborum, ut dictum est. Sed verba formae absque praecedentibus sufficienter significant hoc quod in sacramento hoc faciendum est. Ergo sine aliis habent vim conversivam.