Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccator non manducet corpus christi sacramentaliter.
Quia, ut dicitur Sap. 1, 4, in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sed christus, qui est res contenta in hoc sacramento, est dei sapientia, ut habetur 1 corinth. 1. Ergo a peccatore sumi non potest.
Praeterea, cibus iste non vadit in ventrem, sed in mentem. Non autem vadit in mentem peccatoris.
Ergo nullo modo corpus christi sumit.
Praeterea, nihil indecens debet fieri a sapiente.
Sed hoc est valde indecens quod corpus tam pretiosum in immundo corpore ponatur. Ergo cum corpus peccatoris sit immundum, non recipiet verum corpus christi.
Sed contra, majus videtur consecrare corpus christi quam sumere. Sed peccator potest consecrare.
Ergo et sumere.
Praeterea, christi corpus non est magis nobile sub sacramento quam in specie propria. Sed in specie propria permisit se a peccatoribus tractari.
Ergo et sub specie sacramenti a peccatoribus manducari potest.